hac altrice nefas; atquin et blandus ad illam,nate, magis, solam nosse atque audire vocantem,ignarusque mei: nulla ex te gaudia matri,illa tuos questus lacrimososque impia risusaudiit et vocis decerpsit murmura primae.illa tibi genetrix semper, dum vita manebat,nune ego. sed miserae mihi nec punire potestassic meritam! quid dona, duces, quid inania fertisiusta rogis? illam — nil poscunt amplius umbrae, —illam, oro, cineri simul excisaeque parentireddite, quaeso, duces, per ego haec primordia belli,cui peperi; sic aequa gemant mihi funera matresOxygiae.’ sternit crines iteratque precando:‘reddite, nec vero crudelem avidamque vocatesanguinis: oceumbam pariter, dum vulnere iustoexsaturata oculos, unum impellamur in ignem.’talia vociferans alia de parte gementemHypsipylen — neque enim illa comas nec pectora servat —agnovit longe, et socium indignata dolorem:‘hoc saltem, o proceres, tuque o, cui pignora nostriproturbata tori, prohibete, auferte supremisinvisam exsequiis. quid se funesta parentimiscet et in nostris spectatur et ipsa ruinis?’cui luget complexa suos? dixitque repenteconcidit, abruptisque obmutuit ore querelis.sic ait abruptisque immutuit ore querellis:non secus ac primo fraudatum lacte iuvencum,cui trepidae vires et solus ab ubere sanguis,seu fera seu duras avexit pastor ad aras;nunc vallem spoliata parens, nunc flumina questu,nunc armenta movet vacuosque interrogat agros;tunc piget ire domum, maestoque novissima campoexit et oppositas impasta avertitur herbas.At genitor sceptrique decus cultusque Tonantisinicit ipse rogis, tergoque et pectore fusamcaesariem ferro minuit sectisque iacentisobnubit tenuia ora comis, ac talia fletuverba pio miscens: ‘alio tibi, perfide, pacto,Iuppiter, hunc crinem voti reus ante dicaram,si pariter virides nati libare dedisses