inruerant, matremque avidis complexibus ambodiripiunt flentes alternaque pectora mutant.illa velut rupes immoto saxea visuhaeret et expertis non audet credere divis.ut vero et vultus et signa Argoa relictisensibus atque umeris amborum intextus Iason,cesserunt luctus, turbataque munere tantoconruit, atque alio maduerunt lumina fletu.addita signa polo, laetoque ululante tumultutergaque et aera dei motas crepuere per auras.Tunc pius Oeclides, ut prima silentia volgimollior ira dedit placidasque accessus ad aures:‘audite, o ductor Nemeae lectique potentesInachidae, quae certus agi manifestat Apollo.iste quidem Argolicis haud olim indebitus armisluctus adest, recto descendunt limite Parcae:et sitis interitu fluviorum et letifer anguis,et puer, heu nostri signatus nomine fati,Archemorus, cuncta haec superum demissa supremamente fluunt, differte animos festinaque telaponite; mansuris donandus honoribus infans,et meruit; det pulchra suis libamina virtusmanibus, atque utinam plures innectere pergas,Phoebe, moras, semperque novis bellare vetemurcasibus, et semper Thebe funesta recedas!at vos magnorum transgressi fata parentumfelices, longum quibus hinc per saecula nomen,dum Lernaea palus et dum pater Inachus ibit,dum Nemea tremulas campis iaculabitur umbras,ne fletu violate sacrum, ne plangite divos:nam deus iste, deus, Pyliae nec fata senectaemaluerit, Phrygiis aut degere longius annis.’fmierat, caeloque cavam nox induit umbram.