ille refert: ‘equidem non vos ad moenia Thebesrebar, at hostiles huc advenisse catervas,pergite in exscidium, socii si tanta voluptassanguinis, imbuite arma domi, atque haec inrita dudumtempla Iovis — quid enim haud licitum? — ferat impius ignis,si vilem, tanti premerent cum pectora luctus,in famulam ius esse ratus dominoque ducique,sed videt haec, videt ille deum regnator, et ausissera quidem, manet ira tamen.’ sic fatus, et arcesrespicit, atque illic alio certamine bellitecta fremunt; volucres equitum praeverterat alasFama recens, geminos alis amplexa tumultus:illi ad fata rapi atque illi iam occumbere leto,sic meritam Hypsipylen iterant, creduntque, nec iraefit mora, iamque faces et tela penatibus instant,vertere regna fremunt raptumque auferre Lycurgumcum Iove cumque aris; resonant ululatibus aedesfemineis, versusque dolor dat terga timori,Alipedum curru sed enim sublimis Adrastussecum ante ora virum fremibunda Thoantida portansit medius turmis, et parcite, parcite! clamat,‘nil actum saeve, meritus nec tale Lyeurgusexcidium, gratique inventrix fluminis ecce 2!’sic ubi diversis maria evertere procellishinc Boreas Furiisque, illinc niger imbribus Auster,pulsa dies regnantque hiemes, venit aequoris altirex sublimis equis, geminusque ad spumea Tritonfrena natalis late pelago dat signa cadenti,et iam plana Thetis, montesque et litora crescunt.Quis superum tanto solatus funera votopensavit lacrimas inopinaque gaudia maestaerettulit Hypsipylae? tu gentis conditor, Euhan,qui geminos iuvenes Lemni de litore vectosintuleras Nemeac mirandaque fata parabas.causa viae genetrix, nec inhospita tecta Lycurgipraebuerant aditus, et protinus ille tyrannonuntius exstinctae miserando vulnere prolis.ergo adsunt comites — pro fors et caeca futurimens hominum! — regique favent; sed Lemnos ad auresut primum dictusque Thoas, per tela manusque