audet iter magnique sequens vestigia mutatHerculis et tarda quamvis se mole ferentemvix cursu tener aequat Hylas Lernaeaque tollensarma sub ingenti gaudet sudare pharetra.Ergo iterum Venus et tacitis corda aspera flammisLemniadum pertemptat Amor. tunc regia Iunoarma habitusque virum pulchraeque insignia gentismentibus insinuat, certatimque ordine cunctaehospitibus patuere fores; tunc primus in arisignis, et infandis venere oblivia curis;tunc epulae felixque sopor noctesque quietae,nec superum sine mente, reor, placuere fatentes.forsitan et nostrae fatum excusabile culpaenoscere cura, duces, cineres furiasque meorumtestor: ut externas non sponte aut crimine taedasattigerim — scit cura deum — etsi blandus Iasonvirginibus dare vincla novis: sua iura cruentumPhasin habent; alios, Colchi, generatis amores,iamque exuta gelu tepuerunt sidera longissolibus, et velox in terga revolvitur annus.iam nova progenies partusque in vota soluti,et non speratis clamatur Lemnos alumnis.nec non ipsa tamen thalami monimenta coactienitor geminos, duroque sub hospite maternomen avi renovo; nec quae fortuna relictisnosse datur, iam plena quater quinquennia pergunt,si modo fata sinunt aluitque rogata Lycaste.Detumuere animi-maris, et clementior Austervela vocat: ratis ipsa moram portusque quietosodit et adversi tendit retinacula saxi.inde fugam Minyae, sociosque appellat Iasonefferus, o utinam iam tunc mea litora rectispraetervectus aquis, cui non sua pignora cordi,non promissa fides; certe stat fama remotisgentibus: aequorei redierunt vellera Phrixi.ut stata lux pelago venturumque aethera sensitTiphys et occidui rubuere cubilia Phoebi,heu iterum gemitus, iterumque novissima nox est.vix reserata dies, et iam rate celsus Iasonire iubet, primoque ferit dux verbere pontum.