in scelus, atque hilares acuunt fera tela Sorores,invasere nefas, cuncto sua regnat Erinyspectore, non aliter Scythicos armenta per agrosHyrcanae elausere leae, quas exigit ortuprima fames, a vidique implorant ubera nati.quos tibi nam, dubito, scelerum de mille figurisexpediam casus. Elymum temeraria Gorgeevinctum ramis altaque in mole tapetumefflantem somno crescentia vina superstansvulnera disiecta rimatur veste, sed illuminfelix sopor admota sub morte refugit,turbidus incertumque oculis vigilantibus hostemoccupat amplexu, nec segnius illa tenentispone adigit costas, donec sua pectora ferrotangeret, is demum sceleri modus; ora supinatblandus adhuc oculisque tremens et murmure Gorgenquaerit et indigno non solvit bracchia collo.non ego nunc volgi quamquam crudelia pandamfunera, sed propria luctus de stirpe recordor:quod te, nave Cydon, quod te per colla refusisintactum, Crenaee, comis, quibus ubera mecumobliquumque a patre genus, fortemque, timebamquem desponsa, Gyan vidi lapsare eruentaevulnere Myrmidones, quodque inter serta torosquebarbara ludentem fodiebat Epopea mater.fiet super aequaevum soror exarmata LyeasteCydimon, heu similes perituro in corpore vultusaspiciens floremque genae et quas finxerat auroipsa comas, cum saeva parens iam coniuge fusoadstitit impellitque minis atque ingerit ensem.ut fera, quae rabiem placido desueta magistrotardius arma movet stimulisque et verbere crebroin mores negat ire suos, sic illa iacentiincidit undantemque sinu conlapsa cruoremexcipit et laceros premit in nova vulnera crines.ut vero Alcimeden etiamnum in murmure truncosferre patris vultus et egentem sanguinis ensemconspexi, riguere comae atque in viscera saevushorror iit: meus ille Thoas, mea dira videridextra mihi! extemplo thalamis turbata paternis