Pulsa sitis fluvio, populataque gurgitis altumagmina linquebant ripas amnemque minorem;acrior et campum sonipes rapit et pedes arvaimplet ovans, rediere viris animique minaequevotaque, sanguineis mixtum ceu fontibus ignemhausissent belli magnasque in proelia mentes.dispositi in turmas rursus legemque severiordinis, ut cuique ante locus ductorque, monenturinstaurare vias. tellus iam pulvere primocrescit, et armorum transmittunt fulgura silvae.qualia trans pontum Phariis deprensa serenisrauca Paraetonio decedunt agmina Nilo,quo fera cogit hiemps: illae clangore fugaci,umbra fretis arvisque, volant, sonat avius aether.iam Borean imbresque pati, iam nare solutisamnibus et nudo iuvat aestivare sub Haemo.Hic rursus simili procerum vallante coronadux Talaionides, antiqua ut forte sub ornostabat et admoti nixus Polynicis in hastam:at tamen, o quaecumque es ait, ‘cui — gloria tanta— venimus innumera e fato debere cohortes,quem non ipse deum sator aspernetur honorem,dic age, quando tuis alacres absistimus undis,quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris?dic, quis et ille pater? neque enim tibi numina longe,transierit fortuna licet, maiorque per orasanguis, et adflicto spirat reverentia vultu.’Ingemit, et paulum fletu cunctata modestoLemnias orsa refert: ‘immania vulnera, rector,integrare iubes, Furias et Lemnon et artisarma inserta toris debellatosque pudendoense mares; redit ecce nefas et frigida cordiEumenis. o miserae, quibus hic furor additus! o nox!o pater! illa ego nam, pudeat ne forte benignaehospitis, illa, duces, raptum quae sola parentemoccului. quid longa malis exordia necto?et vos arma vocant magnique in corde paratus,hoc memorasse sat est: claro generata Thoanteservitum Hypsipyle vestri fero capta Lycurgi.’Advertere animos, maiorque et honora videri