Aegion Arenenque, et quas Theseia Troezenaddit opes, ne rara movens inglorius iretagmina, neu raptos patriae sentiret honores,idem habitus, eadem arma viro. quae debitus hospeshiberna sub nocte tulit: Teumesius impletterga leo et gemino lucent hastilia ferro,aspera volnifieo subter latus ense riget Sphinx,iam regnum matrisque sinus fidasque sororesspe votisque tenet, tamen et de turre supremaattonitam totoque exstantem corpore longerespicit Argian; haec mentem oculosque reducitconiugis et dulces avertit pectore Thebas.Ecce inter medios patriae ciet agmina gentisfulmineus Tydeus, iam laetus et integer artus,ut primae strepuere tubae: ceu lubricus altaanguis humo verni blanda ad spiramina soliserigitur liber senio et squalentibus annisexutus laetisque minax interviret herbis:a miser! agrestum si quis per gramen hianti:obvius et primo fraudaverit ora veneno.huic quoque praesentes Aetolis urbibus adfertbelli fama viros: sensit scopulosa Pylenefletaque cognatis avibus Meleagria Pleuronet praeceps Calydon, et quae Iove provocat IdenOlenos, Ioniis et fluctibus hospita portuChalcis et Herculea turpatus gymnade vultusamnis; adhuc imis vix truncam adtollere frontemausus aquis glaucoque caput submersus in antromaeret, anhelantes aegrescunt pulvere ripae,omnibus aeratae propugnant pectora crates,pilaque saeva manu, patrius stat casside Mavors,undique magnanimum pubes delecta coronantOeniden. hilarem bello notisque decorumvulneribus; non ille minis Polynicis et irainferior, dubiumque adeo, cui bella gerantur.Maior at inde novis it Doricus ordo sub armis,qui ripas, Lyrcie, tuas. tua litora multovomere suspendunt, fluviorum ductor Achivum,Inache—Persea neque enim violentior exitamnis humo, cum Taurum aut Pleiadas hausit aquosas