rauca sonat vallis, saxosumque impulit auresmurmur: ibi exsultans conclamat ab agmine primus,sicut erat levibus tollens vexilla maniplisArgus aquae! longusque virum super ora cucurritclamor aquae! sic Ambracii per litora pontinauticus in remis iuvenum monstrante magistrofit sonus inque vicem contra percussa reclamatterra, salutatus cum Leucada pandit Apollo,incubuere vadis passim discrimine nulloturba simul primique, nequit secernere mixtosaequa sitis, frenata suis in curribus intrantarmenta, et pleni dominis armisque ferunturquadripedes; hos turbo rapax, hos lubrica falluntsaxa, nec implicitos fluvio reverentia regesproterere aut mersisse vado clamantis amiciora. fremunt undae, longusque a fontibus amnisdiripitur, modo lene virens et gurgite puroperspicuus nunc sordet aquis egestus ab imisalveus; inde tori riparum et proruta turbantgramina; iam crassus caenoque et pulvere sordens,quamquam expleta sitis, bibitur tamen, agmina bellodecertare putes iustumque in gurgite Martemperfurere aut captam tolli victoribus urbem.Atque aliquis regum medio circumfluus amni:‘silvarum, Nemea. longe regina virentum,lecta Rivis sedes, quam tu non Herculis actisdura magis, rabidi cum colla comantia monstriaugeret et tumidos animam angustaret in artus!hac saevisse tenus populorum in coepta tuorumsufficiat: tuque o cunctis insuete domarisolibus, aeternae largitor corniger undae,laetus eas, quacumque domo gelida ora resolvisimmortale tumens; neque enim tibi cana repostasBruma nives raptasque alio de fonte refunditArcus aquas gravidive indulgent nubila Cori.sed tuus et nulli ruis expugnabilis astro.te nec Apollineus Ladon nec Xanthus uterqueSpercheusque minax Centaureusque Lycormaspraestiterint; tu pace mihi, tu nube sub ipsaarmorum festisque super celebrabere mensas—