cum tristem Hypsipylen ducibus sudatus Achaeisludus et atra sacrum recolet trieteris Ophelten.Ergo nec ardentes clipeos vectare nec artosthoracum nexus—tantum sitis horrida torret—sufficiunt: non ora modo angustisque perustifaucibus, interior sed vis quatit, aspera pulsucorda, gelant venae, et siccis cruor aeger adhaeretvisceribus: tunc sole putris, tunc pulvere tellusexhalat calidam nubem, non spumeus imbermanat equum: siccis inlidunt ora lupatis,ora catenatas procul exsertantia linguas;nec legem dominosve pati, sed perfurit arvisflammatum pecus, huc illuc impellit Adrastusexploratores, si stagna Licymnia restent.si quis Amymones superet liquor: omnia caecisignibus hausta sedent, nec spes umentis Olympi.ceu flavam Libyen desertaque pulveris Africonlustrent nullaque umbratam nube Syenen.Tandem inter silvas—sic Euhius ipse pararat—errantes subitam pulchro in maerore tuenturHypsipyles; illi quamvis et ad ubera Opheltesnon suus. Inachii proles infausta Lycurgi.dependet—neglecta comam nec dives amictu—regales tamen ore notae, nec mersus acerbisexstat honos, tunc haec adeo stupefactus Adrastus:‘diva potens nemorum—nam te vultusque pudorquemortali de stirpe negant—. quae laeta sub istoigne poli non quaeris aquas, succurre propinquisgentibus: Arquitenens seu te Latonia castode grege transmisit thalamis, seu lapsus ab astrisnon humilis fecundat amor—neque enim ipse deorumarbiter Argolidum thalamis novus—. aspice maestaagmina. nos ferro meritas exscindere Thebasmens tulit, imbelli sed nunc sitis aspera fatosubmittitque animos et inertia robora carpitda fessis in rebus opem, seu turbidus amnis,seu tibi foeda palus; nihil hae in sorte pudendum,nil humile est: tu nunc Ventis pluvioque rogarispro Iove, tu refugas vires et pectora bellisexanimata reple: sic hoc tibi sidere dextro