terrigenae; fugit incepto tremibundus ab arvoagricola insanique domum rediere iuvene!.Hic senior vates—Stygiis adcommoda quippeterra sacris, vivoque placent sola pinguia tabo—velleris obscuri pecudes armentaque sistiatra monet, quaecumque gregum pulcherrima cervixducitur; ingemuit Dirce maestusque Cithaeron,et nova clamosae stupuere silentia valles,tum fera caeruleis intexit cornua sertisipse manu tractans, notaeque in limite silvaeprincipio largos noviens tellure cavatainclinat Bacchi latices et munera vernilactis et Actaeos imbres suadumque cruoremmanibus; adgeritur, quantum bibit arida tellus,trunca dehinc nemora advolvunt, maestusque sacerdostris Hecatae totidemque satis Acheronte nefastovirginibus iubet esse focos; tibi, rector Averni,quamquam infossus humo superat tamen agger in auraspineus; hunc iuxta cumulo minor ara profundaeerigitur Cereri; frontes atque omne cupressusintexit plorata latus, iamque ardua ferrosignati capita et frugum libamine puroin vulnus cecidere greges; tunc innuba Mantoexceptum pateris praelibat sanguen, et omnester circum acta pyras sancti de more parentissemineces fibras et adhuc spirantia redditviscera, nec rapidas cunctatur frondibus atrissubiectare faces, atque ipse sonantia flammisvirgulta et tristes crepuisse ut sensit acervosTiresias—illi nam plurimus ardor anhelatante genas impletque cavos vapor igneus orbes,—exclamat—tremuere rogi et vox terruit ignem:—‘Tartareae sedes et formidabile regnumMortis inexpletae, tuque, o saevissime fratrum,cui servire dati manes aeternaque sontumsupplicia atque imi famulatur regia mundi,solvite pulsanti loca muta et inane severaePersephones vulgusque cava sub nocte repostumelicite. et plena redeat Styga portitor alno.ferte simul gressus, nec simplex manibus esto