Martis et ensiferas inter potes ire catervas?quamquam utinam quires 2! nuper te pallida vidi,dum premis obnixo venabula comminus apro,poplite succiduo resupinum ac paene ruentem,et ni curvato torsissem spicula cornu,nunc ubi bella tibi? nil te mea tela iuvabuntnec teretes arcu-, maculis nec discolor atrishic, cui fidis, equus: magnis conatibus instas,vix Dryadum thalamis Erymanthiadumque furoriNympharum mature puer. sunt omina vera:mirabar, cur templa mihi tremuisse Dianaenuper et inferior vultu dea visa, sacrisqueexuviae cecidere tholis; hoc segnior arcusdifficilesque manus et nullo in vulnere certae.exspecta, dum maior honos, dum firmius aevum,dum roseis venit umbra genis vultusque receduntore mei; tunc bella tibi ferrumque, quod ardes,ipsa dabo, et nullo matris revocabere fletu,nunc refer arma domum! vos autem hunc ire sinetis,Arcades, o saxis nimirum et robore nati?’plura cupit; fusi circum natusque ducesquesolantur minuuntque metus, et iam horrida clanguntsigna tubae, nequit illa pio dimittere natumcomplexu multumque duci commendat Adrasto.At parte ex alia Cadmi Mavortia plebes,maesta ducis furiis nec molli territa fama,quando his vulgatum descendere viribus Argos,tardius illa quidem regis causaque pudore,verum bella movet, nulli destringere ferrumimpetus, aut umeros clipeo clausisse paternodulce nec alipedum iuga comere, qualia belligaudia; deiecti trepidas sine mente, sine irapromisere manus; hic aegra in sorte parentemunanimum, hic dulces primaevae coniugis annosingemit, et gremio miseros adcrescere natos.bellator nulli caluit deus; ipsa vetustomoenia lapsa situ magnaeque Amphionis arcesiam fessum senio nudant latus, et fide sacraaequatos caelo surdum atque ignobile murosfirmat opus. tamen et Boeotis urbibus ultrix