nobilitas: sed enim ipse manu praegressus avorumfacta, diu tuto superum contemptor et aequiimpatiens largusque animae, modo suaserit ira—,unus ut e silvis Pholoes habitator opacaeinter et Aetnaeos aequus consurgere fratres,ante fores, ubi turba ducum vulgique frementis,Amphiarae, tuas " quae tanta ignavia " clamat,‘Inachidae vosque o socio de sanguine Achivi?unius—heu pudeat!—plebeia ad limina civistot ferro accinetae gentes animisque parataependemus? non si ipse cavo sub vertice Cirrhae,quisquis is est. timidis famaeque ita visus, Apollomugiat insano penitus seclusus in antro,exspectare queam, dum pallida virgo tremendasnuntiet ambages, virtus mihi numen et ensis,quem teneo! iamque hic timida cum fraude sacerdosexeat, aut hodie, volucrum quae tanta potestas,experiar.’ laetum fremit adsensuque furentemimplet Achaea manus, tandem prorumpere adactusOeclides: ‘alio curarum agitante tumultunon equidem effreno iuvenis clamore profanidictorumque metu. licet hic insana minetur,elicior tenebris; alio mihi debita fatosumma dies, vetitumque dari mortalibus armis,sed me vester amor nimbisque arcana profariPhoebus agit; vobis ventura atque omne. quod ultra est.pandere maestus eo; nam te. vesane. moueriante nefas, unique tacet tibi noster Apollo.quo, miseri, fatis superisque obstantibus arma,quo rapitis? quae vos Furiarum verbera caecosexagitant? adeone animarum taedet? et Argosexosi? nil dulce domi r nulla omina curae?quid me Persei secreta ad culmina montisire gradu trepido superumque inrumpere coetusegistis? potui pariter nescire, quis armiscasus, ubi atra dies, quae fati exordia cunctis,quae mihi. consulti testor penetralia mundiet volucrum adfatus et te, Thymbraee, vocantinon alias tam saeve mihi, quae signa futuripertulerim: vidi ingentis portenta ruinae,