iratus fatis et tristis morte negataHaemonides; necdum ora patent, dubiusque notarisigna dabat magnae longe manifesta ruinaeplanctuque et gemitu; lacrimas nam protinus omnisfuderat. haud aliter saltu devertitur orbuspastor ab agrestum nocturna strage luporum,cuius erile pecus silvis inopinus abegitimber et tabernae ventosa cacumina lunae:luce patent caedes; domino perferre recentesipse timet casus, haustaque informis harenaquestibus implet agros, stabulique silentia magniodit et amissos longo ciet ordine tauros.Illum congestae portarum ad limina matresut solum videre—nefas!—nulla agmina circummagnanimosque duces, nil ausae quaerere tolluntclamorem, qualis bello supremus apertisurbibus, aut pelago iam descendente carina,ut primum invisi cupido data copia regis:‘hanc tibi de tanto donat ferus agmine Tydeusinfelicem animam, sive haec sententia divum,seu fortuna fuit; seu, quod pudet ira fateri,vis invicta viri. vix credo et nuntius: omnesprocubuere, omnes, noctis vaga lumina testoret socium manes et te, mala protinus ales,qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astucrudelem veniam atque inhonorae munera lucis,sed mihi iussa deum placitoque ignara moveriAtropos atque olim non haec data ianua letieripuere necem, iamque ut mihi prodiga vitaepectora et extremam nihil horrescentia mortemaspicias: bellum infandum ominibusque negatammovisti, funeste, aciem; dum pellere leges,et consanguineo gestis regnare superbusexsule, te series orbarum excisa domorumplanctibus adsiduis, te diro horrore volantesquinquaginta animae circum noctesque diesqueadsilient; neque enim ipse moror.’ iam moverat irasrex ferus, et tristes ignescunt sanguine vultus,inde ultro Phlegyas et non cunctator iniquiLabdacus—hos regni ferrum penes—ire manuque