flectere corda paro; solum hoc tamen anxia, solumobtestor, quid me Tyrio sociare maritoprogeniem caram infaustisque dabas hymenaeis?dum fore praeclaros armis et vivida rebuspectora vipereo Tyrios de sanguine iactasdemissumque Iovis serie genus, a! mea quantoSithonia mallem nupsisset virgo sub Arctotrans Borean Thracasque tuos. indigna parumnepertulimus, divae Veneris quod filia longumreptat et Illyricas deiectat virus in herbas?nunc gentem immeritam—’ lacrimas non pertulit ultraBellipotens, hastam laeva transumit et alto,haud mora, desiluit curru, clipeoque receptamlaedit in amplexu dictisque ita mulcet amicis:‘O mihi bellorum requies et sacra voluptasunaque pax animo! soli cui tanta potestasdivorumque hominumque meis occurrere telisimpune et media quamvis in caede frementeshos adsistere equos, hunc ensem avellere dextrae,nec mihi Sidonii genialia foedera Cadminec tua cara fides—ne falsa incessere gaude!—exciderunt: prius in patrui deus infera mergarstagna et pallentes agar exarmatus ad umbras,sed nunc fatorum monitus mentemque supremiiussus obire patris—neque enim Vulcania taliimperio manus apta legi—, quo pectore contraire Iovem dictasque parem contemnere leges,cui modo—pro vires!—terras caelumque fretumqueadtremere oranti tantosque ex ordine vididelituisse deos? sed ne mihi corde supremosconcipe, cara, metus! quando haec mutare potestasnulla datur—cum iam Tyriis sub moenibus ambaebellabunt gentes, adero et socia arma iuvabo.tunc me sanguineo late defervere campores super Argolicas haud sic deiecta videbis;hoc mihi ius, nec fata vetant.’ sic orsus apertoflagrantes immisit equos, non ocius altiin terras cadit ira Iovis, si quando nivalemOthryn et Arctoae gelidum caput institit Ossaearmavitque in nube manum: volat ignea moles