illa tamen superi, nec quod tibi, Delia, castosprolapsum fontes specula temerare profanaheu dominum insani nihil agnovere Molossi,deflerim magis, aut verso quod sanguine fluxitin subitos regina lacus: sic dura Sororumpensa dabant visumque Iovi. nunc regis iniquiob noxam immeritos patriae tot culmina civesexuimus, nec adhuc calcati foederis Argosfama subit, et iam bellorum extrema dolemus.quantus equis quantusque viris in pulvere crassosudor! io quanti crudele rubebitis amnes!viderit haec bello viridis manus: ast ego donerdum licet igne meo terraque insternar avita!’haec senior, multumque nefas Eteoclis acervatcrudelem infandumque vocans poenasque daturum,unde ea libertas? iuxta illi finis et aetastota retro, seraeque decus velit addere morti.Haec sator astrorum iamdudum e vertice mundiprospectans primoque imbutas sanguine gentesGradivum acciri propere iubet, ille furentesBistonas et Geticas populatus caedibus urbesturbidus aetherias currus urgebat ad arces,fulmine cristatum galeae iubar armaque in aurotristia, terrificis monstrorum animata figuris,incutiens: tonat axe polus clipeique cruentalux rubet, et solem longe ferit aemulus orbis,hunc ubi Sarmaticos etiamnum efflare laboresIuppiter et tota perfusum pectora bellitempestate videt: ‘talis mihi, nate, per Argos,talis abi, sic ense madens, hac nubilus ira.exturbent resides frenos et cuncta perosite cupiant, tibi praecipites animasque manusquedevoveant, rape cunctantes et foedera turba,cui dedimus, tibi fas ipsos incendere bellocaelicolas pacemque meam. iam semina pugnaeipse dedi: remeat portans immania Tydeusausa, ducis scelus et, turpis primordia belli,insidias fraudesque, suis quas ultus in armis,adde fidem, vos o superi, meus ordine sanguis,ne pugnare odiis, neu me temptare precando