At non Aoniae moderator perfidus aulaenocte sub ancipiti, quamvis umentibus astrislongus ad auroram superet labor, otia somniaccipit: invigilant animo sedensque paratisupplicium exercent curae; tum plurima versatpessimum in dubiis augur timor. " ei mihi " clamat,unde morae?—nam prona ratus facilemque tot armisTydea, nec numero virtutem animumque rependit—‘num regio diversa viae? num missus ab Argissubsidio globus? an sceleris data fama per urbesfinitimas? paucosne, pater Gradive, manuvelegimus indecores? at enim fortissimus illicet Chromis et Dorylas et nostris turribus aequiThespiadae totos raperent mihi funditus Argos,nec tamen ille meis, reor, impenetrabilis armisaere gerens solidoque satos adamante lacertosvenerat; heu segnes, quorum labor haeret in uno,si conserta manus.’ vario sic turbidus aestuangitur ac sese culpat super omnia, qui nonorantem in mediis legatum coetibus enseperculerit foedasque palam satiaverit iras.iam pudet incepti, iam paenitet, ac velut illefluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno—nec rudis undarum, portus sed linquere amicospurior Olenii frustra gradus impulit astri—,cum fragor hiberni subitus Iovis, omnia mundiclaustra tonant multusque polos inclinat Orion,ipse quidem malit terras pugnatque reverti,fert ingens a puppe notus, tunc arte relictaingemit et caecas sequitur iam nescius undas:talis Agenoreus ductor caeloque morantemLuciferum et seros maerentibus increpat ortus.Ecce sub occiduas versae iam Noctis habenasastrorumque obitus, ubi primum maxima Tethysimpulit Eoo cunctantem Hyperiona ponto,ima flagellatis, signum lugubre malorum,ponderibus trepidavit humus, motusque Cithaeronantiquas dedit ire nives: tunc visa levariculmina septenaeque iugo concurrere portae,et prope sunt causae: gelido remeabat Eoo