rupibus evellit; dein toto sanguine nixussustinet, immanem quaerens librare ruinam,qualis in adversos Lapithas erexit inanemmagnanimus cratera Pholus. stupet obvia letoturba superstantem atque emissi turbine montisobruitur; simul ora virum, simul arma manusquefractaque commixto sederunt pectora ferro,quattuor hic adeo disiecti mole sub unacongemuere, fuga tremefactum protinus agmenexcutitur coeptis, neque enim temnenda iacebantfunera: fulmineus Dorylas, quem regibus ardensaequabat virtus, Martisque e semine Theronterrigenas confisus avos, nec vertere cuiquamfrena secundus Halys, sed tune pedes occubat arvis,Pentheumque trahens nondum te Phaedimus aequo,Bacche, genus, quorum ut subitis exterrita fatisagmina turbatam vidit laxare catervam,quae duo sola manu gestans adelinia montifixerat, intorquet iacula et fugientibus addit,mox in plana libens, nudo ne in pectore telainciderent, saltu praeceps defertur et orbem,quem procul oppresso vidit Therone volutum,corripuit, tergoque et vertice tegmina notasaeptus et hostili propugnans pectora parmaconstitit, inde iterum densi glomerantur in unumOgygidae firmantque gradum; trahit ocius ensemBistonium Tydeus, Mavortia munera magniOeneos, et partes pariter divisus in omneshos obit atque illos ferroque micantia teladecutit; impediant numero seque ipsa vicissim .arma premunt, nec vis conatibus ulla, sed ipsaein socios errare manus et corpora turbainvolvi prolapsa sua; manet ille ruentesangustus telis et inexpugnabilis obstat,non aliter—Getieae si fas est credere Phlegrae—armatum immensus Briarcus stetit aethera contra,hinc Phoebi pharetras, hinc torvae Pallados anguis,inde Pelethroniam praefixa cuspide pinumMartis, at hinc lasso mutata Pyracmone temnensfulmina, cum toto nequiquam obsessus Olympo