non Dryadum placet umbra choris, non commoda sacrisFaunorum, diraeque etiam fugere volucresprodigiale nemus. tacitis huc gressibus actideveniunt peritura cohors, hostemque superbumadnixi iaculis et humi posita arma tenentesexspectant densaque nemus statione coronant.Coeperat umenti Phoebum subtexere pallaNox et caeruleam terris infuderat umbram,ille propinquabat silvis et ab aggere celsoscuta virum galeasque videt rutilare comantis.qua laxant rami nemus adversaque sub umbraflammeus aeratis lunae tremor errat in armis,obstipuit visis, ibat tamen; horrida tantumspicula et inclusum capulo tenus admovet ensem,ac prior unde, viri, quidve occultata in armis?non humili terrore rogat, nec reddita contravox. fidamque negant suspecta silentia pacem,ecce autem vasto Chthonii contorta lacerto.quo duce freta cohors, fuscas intervolat aurashasta; sed audenti deus et fortuna recessit.per tamen Olenii tegimen suis atraque saetisterga super laevos umeros vicina emorieffugit et viduo iugulum ferit inrita ligno,tunc horrere comae sanguisque in corda gelari.huc ferus atque illuc animum pallentiaque iraora ferens—nec tanta putat sibi bella parari—:‘ferte gradum contra campoque erumpite aperto!quis timor audendi. quae tanta ignavia? solus,solus in arma voco.’ neque in his mora: quos ubi plures.quam ratus, innumeris videt excursare latebris,hos prodire iugis, illos e vallibus imiscrescere, nec paucos campo, totumque sub armisconlucere iter, ut clausas indagine profertin medium vox prima feras, quae sola medenditurbata ratione via est, petit ardua diraeSphingos et abscisis infringens cautibus lineasexsuperat iuga dira manus, scopuloque potitus,unde procul tergo metus et via prona nocendi,saxum ingens, quod vix plena cervice gementesvertere humo valeant murisque inferre iuvenci,