Hesperidum et dirum Phrixei velleris aurum;tum varias pestes raptumque interplicat atroTisiphones de crine ducem, et quae pessima cestonvis probat; haec circum spumis lunaribus ungitcallidus atque hilari perfundit cuncta veneno.non hoc Pasithea blandarum prima sororum,non Decor Idaliusque puer, sed Luctus et Iraeet Dolor et tota pressit Discordia dextra.prima fides operi. Cadmum comitata iacentemHarmonia versis in sibila dira querellisIllyricos longo suleavit pectore campos.improba mox Semele vix dona nocentia colloinduit, et fallax intravit limina Iuno.teque etiam, infelix, perhibent, locasta. decorumpossedisse nefas; vultus hac laude colebat,heu quibus, heu placitura toris! post longior ordo.tunc donis Argia nitet vilisque sororisornatus sacro praeculta supervenit auro.viderat hoc coniunx perituri vatis et arasante omnis epulasque trucem secreta coquebatinvidiam, saevis detur si quando potiricultibus. heu nihil auguriis adiuta propinquis.quos optat gemitus, quantas cupit impia clades!digna quidem, sed quid miseri decepta maritiarma, quid insontes nati meruere furores?Postquam regales epulas et gaudia vulgibisseni clusere dies. Ismenius herosrespicere ad Thebas iamque et sua quaerere regna,quippe animum subit illa dies. qua, sorte benignafratris, Echionia steterat privatus in aula,respiciens descisse deos trepidoque tumultudilapsos comites, nudum latus omne fugamquefortunae, namque una soror producere tristisexsulis ausa vias; etiam hanc in limine primoliquerat et magna lacrimas incluserat ira.tunc quos excedens hilares, quis cultus iniquipraecipuus ducis, et profugo quos ipse notaratingemuisse sibi, per noctem ae luce sub omnidigerit: exedere animum dolor iraque demenset, qua non gravior mortalibus addita curis,