et super hesternas licuit cognoscere mensas,has tumidi solio et late dominantibus armisoptavere viri—longum enumerare PheraeosOebaliosque duces—et Achaea per oppida matresspem generis, nec plura tuus despexerat Oeneusfoedera Pisaeisque socer metuendus habenis.sed mihi nec Sparta genitos nec ab Elide missosiungere fas generos: vobis hic sanguis et aulaecura meae longo promittitur ordine fati.di bene, quod tales stirpemque animosque venitis,ut responsa iuvent: hic durae tempore noctispartus honos, haec illa venit post verbera merces.’Audierant, fixosque oculos per mutua paulumora tenent, visique inter sese ordine fandicedere, sed cunctis Tydeus audentior actisincipit: ‘o quam te parcum in praeconia famaemens agitat matura tuae, quantumque ferentemfortunam virtute domas! cui cedat Adrastusimperiis? quis te solio Sicyonis avitaeexcitum infrenos componere legibus Argosnesciat? atque utinam his manibus permittere gentis,Iuppiter aeque, velis, quas Doricus alligat intusIsthmos et alterno quas margine submovet infra!non fugeret diras lux intercisa Mycenas,saeva nec Eleae gemerent certamina valles,Eumenidesque aliis aliae sub regibus, et quaetu potior, Thebane, queri: nos vero volentesexpositique animis.’ sic interfatus et altersubicit: ‘anne aliquis soceros accedere talesabnuat? exsulibus quamquam patriaque fugatisnondum laeta Venus, tamen omnis corde resedittristitia, adfixique animo cessere dolores.nec minus haec laeti trahimus solacia, quam sipraecipiti convulsa noto prospectet amicampuppis humum, iuvat ingressos felicia regniomina, quod superest fati vitaeque laborumfortuna transire tua.’ nec plura moraticonsurgunt, dictis impensius aggerat omnepromissum Inachius pater, auxilioque futurumet patriis spondet reduces inducere regnis.