sidera lucis equi—ramos ac vellera frontideripuit, confessus avum, dirique nepotisincubuit stratis, iugulum mox caede patentemnudat et undanti perfundit vulnere somnum,illi rupta quies, attollit membra foroqueeripitur plenus monstris, vanumque cruoremexcutiens simul horret avum fratremque requirit,qualis ubi audito venantum murmure tigrishorruit in maculas somnosque excussit inertes;bella cupit laxatque genas et temperat ungues,mox ruit in turmas natisque alimenta cruentisspirantem fert ore virum: sic excitus iraductor in absentem consumit proelia fratrem.Et iam Mygdoniis elata cubilibus altodispulerat caelo gelidas Aurora tenebras,rorantes excussa comas multumque sequentisole rubens; illi roseus per nubila serasadvertit flammas alienumque aethera tardoLucifer exit equo, donec pater igneus orbemimpleat atque ipsi radios vetet esse sorori:cum senior Talaionides nec longa moratiDircaeusque gradum pariterque Acheloius heroscorripuere toris, illos post verbera fessosexceptamque hiemem cornu perfuderat omniSomnus; at Inachio tenuis sub pectore regitracta quies, dum mente deos inceptaque versathospitia, et quae sint generis adscita repertisfata movet, postquam mediis in sedibus aulaecongressi inque vicem dextras iunxere locumque,quo serere arcanas aptum atque evolvere curas,insidunt, prior his dubios compellat Adrastus:‘egregii iuvenum, quos non sine numine regnisinvexit nox dextra meis, quibus ipse per imbresfulminibus mixtos intempestumque Tonantemhas meus usque domos vestigia fecit Apollo,non equidem obscurum vobis plebique Pelasgaeesse rear, quantis conubia nostra procorumturba petant studiis; geminae mihi namque, nepotumlaeta Ades, aequo pubescunt sidere natae,quantus honos quantusque pudor, ne credite patri,