largiar exsequias? nec si fatale potestasArgos et impulsas cineri miscere Mycenas,meque super, cui vita — nefas! — et sanguine natipartus honos, eademne dies, eadem impia bellate, puer, et diros misere in Tartara fratres?et nunc Oedipodi par est fortuna dolorisac mihi? quam similes gemimus, bone Iuppiter, umbras!accipe, nate, tui nova libamenta triumphi,accipe et hoc regimen dextrae frontisque superbaevincula, quae patri minimum laetanda dedisti.regem te, regem tristes Eteocleos umbraeaspiciant.’ simul haec dicens crinemque manumquedestruit, accensaque iterat violentius ira:‘ saevum agedum immitemque vocent, si funera Lernaetecum ardere veto; longos utinam addere sensuscorporibus caeloque animas Ereboque nocentespellere fas, ipsumque feras, ipsum unca volucrumora sequi atque artus regum monstrare nefandos!ei mihi, quod positos humus alma diesque resolvet.quare iterum repetens iterumque edico: supremane quis ope et flammis ausit iuvisse Pelasgos;aut nece facta luet numeroque explebit ademptacorpora; per superos magnumque Menoecea iuro.’dixit, et abreptum comites in tecta ferebant.Flebilis interea vacuis comitatus ab Argis —fama trahit miseras — orbae viduaeque ruebantInachides ceu capta manus; sua volnera cuique,par habitus cunctis, deiecti in pectora crinesaccinctique sinus; manant lacera ora cruentisunguibus, et molles planctu crevere lacerti.prima per attonitas nigrae regina catervae,tristibus inlabens familiis iterumque resurgens,quaerit inops Argia vias; non regia cordi,non pater: una fides, unum Polynicis amatinomen in ore sedet; Dircen infaustaque Cadmimoenia posthabitis velit incoluisse Mycenis.proxima Lernaeo Calydonidas agmine mixtasTydeos exsequiis trahit haud cessura sororiDeipyle; scelus illa quidem morsusque profanosaudierat miseranda viri, sed cuncta iacenti