non cum peltiferis, ait, ‘haec tibi pugna puellis,virgineas ne crede manus: hic cruda virorumproelia, nos magnum qui Tydea quique furentemHippomedonta neci Capaneaque misimus umbrispectora, quae bellum praeceps amentia suasit,improbe? nonne vides, quos ulciscare, iacentes?’sic ait, et frustra periturum missile summoadfixit clipeo, risit vocesque manumquehorridus Aegides, ferrataque arbore magnosmolitur iactus, nec non prius ore superbointonat: ‘Argolici, quibus haec datur hostia, manes,pandite Tartareum chaos ultricesque parateEumenidas, venit ecce Creon!’ sic fatus, et aurasdissipat hasta tremens; tunc qua subtemine duromultiplicem tenues iterant thoraca catenae,incidit: emicuit per mille foramina sanguisimpius; ille oculis extremo errore solutislabitur, adsistit Theseus gravis armaque tollens:iamne dare exstinctis iustos, ait, ‘hostibus ignes,iam victos operire placet? vade atra daturesupplicia extremique tamen secure sepulcri.’Accedunt utrimque pio vexilla tumultupermiscentque manus; medio iam foedera bello,iamque hospes Theseus; orant succedere murisdignarique domos, nec tecta hostilia victoraspernatus init; gaudent matresque nurusqueOgygiae, qualis thyrso bellante subactusmollia laudabat iam marcidus orgia Ganges,ecce per adversas Dircaei verticis umbrasfemineus quatit astra fragor, matresque Pelasgaedecurrunt: quales Bacchea ad bella vocataeThyiades amentes, magnum quas poscere credasaut fecisse nefas; gaudent lamenta novaequeexsultant lacrimae; rapit huc, rapit impetus illuc,Thesea magnanimum quaerant prius, anne Creonta,anne suos: vidui ducunt ad corpora luctus.Non ego, centena si quis mea pectora laxetvoce deus, tot busta simul vulgique ducumque,tot pariter gemitus dignis conatibus aequem:turbine quo sese caris impleverit audax