laetifici plausus missusque ad sidera vulgiclamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis,ante ducem spolia et, duri Mavortis imago,virginei currus cumulataque fercula cristiset tristes ducuntur equi truncaeque bipennes,quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae,corytique leves portantur et ignea gemmiscingula et informes dominarum sanguine peltae.ipsae autem nondum trepidae sexumve fatentur,nec vulgare gemunt aspernanturque precari,et tantum innuptae quaerunt delubra Minervae,primus amor niveis victorem cernere vectumquadriiugis; nec non populos in semet agebatHippolyte, iam blanda genas patiensque maritifoederis, hanc patriae ritus fregisse severosAtthides oblique secum mirantur opertomurmure, quod nitidi crines, quod pectora pallatota latent, magnis quod barbara semet Athenismisceat atque hosti veniat paritura marito.Paulum et ab insessis maestae Pelopeides arispromovere gradum seriemque et dona triumphimirantur, victique animo rediere mariti,atque ubi tardavit currus et ab axe superboexplorat causas victor poscitque benignaaure preces, ausa ante alias Capaneia coniunx:‘belliger Aegide, subitae cui maxima laudissemina de nostris aperit Fortuna ruinis,non externa genus, dirae nec conscia noxaeturba sumus: domus Argos erat regesque mariti,non utinam et fortes! quid enim septena moverecastra et Agenoreos opus emendare penates?nec querimur caesos: haec bellica iura vicesquearmorum; sed non Siculis exorta sub antrismonstra nec Ossaei bello cecidere bimembres.mitto genus clarosque patres: hominum, inclyte Theseu,sanguis erant, homines, eademque in sidera, eosdemsortitus animarum alimentaque vestra creati,quos vetat igne Creon Stygiaeque a limine portae,ceu sator Eumenidum aut Lethaei portitor amnis,submovet ac dubio caelique Erebique sub axe