Urbe fuit media nulli concessa potentumara deum; mitis posuit Clementia sedem,et miseri fecere sacram; sine supplice numquamilla novo, nulla damnavit vota repulsa,auditi quicumque rogant, noctesque diesqueire datum et solis numen placare querellis,parca superstitio: non turea flamma, nec altusaccipitur sanguis: lacrimis altaria sudant,maestarumque super libamina secta comarumpendent et vestes mutata sorte relictae.mite nemus circa, cultuque insigne verendovittatae laurus et supplicis arbor olivae.nulla autem effigies, nulli commissa metalloforma dei, mentes habitare et pectora gaudet,semper habet trepidos, semper locus horret egeniscoetibus, ignotae tantum felicibus arae.fama est, defensos acie post busta paterninuminis Herculeos sedem fundasse nepotes,fama minor factis: ipsos nam credere dignumcaelicolas, tellus quibus hospita semper Athenae,ceu leges hominemque novum ritusque sacrorumseminaque in vacuas hinc descendentia terras,sic sacrasse loco commune animantibus aegrisconfugium, unde procul starent iraeque minaequeregnaque, et a iustis Fortuna recederet aris.iam tunc innumerae norant altaria gentes:huc victi bellis patriaque a sede fugati,regnorumque inopes scelerumque errore nocentesconveniunt pacemque rogant; mox hospita sedesvicit et Oedipodae Furias et funus Olynthitexit et a misero matrem submovit Oreste.huc volgo monstrante locum manus anxia Lernaedeveniunt, cedunt miserorum turba priorum,vix ibi, sedatis requierunt pectora curis:ceu patrio super alta grues Aquilone fugataecum videre Pharon; tunc aethera latius implent,tunc hilari clangore sonant; iuvat orbe serenocontempsisse nives et frigora solvere Nilo.Iamque domos patrias Scythicae post aspera gentisproelia laurigero subeuntem Thesea curru