concurratque tamen? vivunt odia improba, vivunt,nil actum bello; miseri, sic, dum arma movetis,vicit nempe Creon! nusquam iam regna, quis ardor?cui furitis? sedate minas; tuque exsul ubiquesemper inops aequi, iam cede: hoc nupta precatur,hoc soror, aut saevos mediae veniemus in ignes.’Vix ea, cum subitus campos tremor altaque tectaimpulit adiuvitque rogi discordis hiatus,et vigilum turbata quies, quibus ipse malorumAngebat simulacra sopor: ruit dicet, omnemprospectum lustrans armata indagine miles,illos instantes senior timet unus; at ipsaeante rogum saevique palam sprevisse Creontisimperia et furtum claro plangore fatentursecurae, quippe omne vident duxisse cadaver.ambitur saeva de morte animosaque letispes furit: haec fratris rapuisse, haec coniugis artuscontendunt vicibusque probant: ego corpus, ego ignes,me pietas, me duxit amor. deposcere saevasupplicia et dextras iuvat insertare catenis.nusquam illa alternis modo quae reverentia verbis,iram odiumque putes; tantus discordat utrimqueclamor, et ad regem, qui deprendere, trahuntur.At procul Actaeis dextra iam Pallade murisIuno Phoroneas inducit praevia matresattonitas, non ipsa minus, coetumque gementemconciliat populis et Actibus addit honorem.ipsa manu ramosque oleae vittasque precantestradit, et obtenta submittere lumina pallaet praeferre docet vacuas sine manibus urnas.omnis Erechtheis effusa penatibus aetastecta viasque replent: unde hoc examen et unatot miserae? necdum causas novere malorum,iamque gemunt. dea conciliis se miscet utrisquecuncta docens, qua gente satae, quae funera plangantquidve petant; variis nec non adfatibus ipsaeOgygias leges immansuetumque Creontamultum et ubique fremunt. Geticae non plura querunturhospitibus tectis trunco sermone volucres,cum duplices thalamos et iniquum Terea clamant.