ense salutatam et nutantis vertice coni:nos procul, extremas sed quis deus egit in iras?nil vestrae valuere preces? tibine iste negavitoranti?’ causas ac tristia reddere fatacoeperat Antigone; fidus comes admonet ambas:‘heia agite inceptum potius! iam sidera pallentvicino turbata die, perferte laborem,tempus erit lacrimis, accenso flebitis igne.’Haud procul Ismeni monstrabant murmura ripas,qua turbatus adhuc et sanguine decolor ibat.huc laceros artus socio conamine portantinvalidae, iungitque comes non fortior ulnas.sic Hyperionium tepido Phaethonta sororesfumantem lavere Pado; vixdum ille sepulcroconditus, et flentes stabant ad flumina silvae.ut sanies purgata vado membrisque reversusmortis honos, ignem miserae post ultima quaeruntoscula; sed gelidae circum exanimesque favillaeputribus in foveis, atque omnia busta quiescunt.stabat adhuc seu forte rogus, seu numine divum,cui torrere datum saevos Eteocleos artus,sive locum monstris iterum Fortuna parabat,seu dissensuros servaverat Eumenis ignes,hic tenuem nigris etiamnum advivere lucemroboribus pariter cupidae videre, simulqueflebile gavisae; nec adhuc, quae busta, repertum,sed placidus quemcumque rogant mitisque supremiadmittat cineris consortem et misceat umbras.Ecce iterum fratres: primos ut contigit artusignis edax, tremuere rogi et novus advena bustopellitur; exundant diviso vertice flammaealternosque apices abrupta luce coruscant.pallidus Eumenidum veluti commiserit ignesOrcus, uterque minax globus et conatur uterquelongius; ipsae etiam commoto pondere paulumsecessere trabes, conclamat territa virgo:‘occidimus, functasque manu stimulavimus iras.frater erat: quis enim accessus ferus hospitis umbraepelleret? en clipei fragmen semiustaque noscocingula, frater erat! cernisne, ut flamma recedat