cui vacat, et carae gemitus compescit alumnae,cum tamen erectas extremus virginis auresaccessit sonus, utque atra sub veste comisquesqualentem et crasso foedatam sanguine vultusastrorum radiis et utraque a lampade vidit:cuius, ait, ‘manes, aut quae temeraria quaerisnocte mea?’ nihil illa diu, sed in ora maritideicit inque suos pariter velamina vultus,capta metu subito paulumque oblita doloris,hoc magis increpitans suspecta silentia perstatAntigone, comitemque premens ipsamque; sed ambodeficiunt fixique silent, tandem ora retexitArgia, corpusque tamen complexa profatur:‘si quid in hoc veteri bellorum sanguine mecumquaesitura venis, si tu quoque dura Creontisiussa times, possum tibi me confisa fateri,si misera es — certe lacrimas lamentaque cerno — ,iunge, age, iunge fidem: proles ego regia Adrasti —ei mihi! num quis adest? — cari Polynicis ad ignes,etsi regna vetant — .’ stupuit Cadmeia virgointremuitque simul, dicentemque occupat ultro:‘mene igitur sociam — pro fors ignara! — malorum,mene times? mea membra tenes, mea funera plangis.cedo, tene, pudet heu! pietas ignava sororis!haec prior — !’ hic pariter lapsae iunctoque per ipsumamplexu miscent avidae lacrimasque comasque,partitaeque artus redeunt alterna gementesad vultum et cara vicibus cervice fruuntur.dumque modo haec fratrem memorat, nunc illa maritum,mutuaque exorsae Thebas Argosque renarrant,longius Argia miseros reminiscitur actus:‘per tibi furtivi sacrum commune doloris,per socios manes et conscia sidera iuro:non hic amissos, quamquam vagus exsul, honores,non gentile solum, carae non pectora matris,te cupiit unam noctesque diesque locutusAntigonen; ego cura minor facilisque relinqui.tu tamen ex celsa sublimem forsitan arceante nefas Grais dantem vexilla maniplisvidisti, teque ille acie respexit ab ipsa