limes, et errantem comitis solacia flammaedestituunt gelidaequa facem vicere tenebrae!iamque supinantur fessis lateque fatiscuntPenthei devexa iugi, cum pectore anheloiam prope deficiens sic incipit orsa Menoetes:‘haud procul, exacti si spes non blanda laboris,Ogygias, Argia, domos et egena sepulcribusta iacere reor; grave comminus aestuat aersordidus, et magnae redeunt per inane volucres,haec illa est crudelis humus, nec moenia longe.cernis, ut ingentes murorum porrigat umbrascampus, et e speculis moriens intermicet ignis?moenia sunt iuxta; modo nox magis ipsa tacebat,solaque nigrantes laxabant astra tenebras.’horruit Argia, dextramque ad moenia tendens:‘urbs optata prius, nunc tecta hostilia Thebae,et tamen, inlaesas si reddis coniugis umbras,sic quoque dulce solum, cernis, quo praedita cultu,qua stipata manu, iuxta tua limina primumOedipodis magni venio nurus? improba non suntvota: rogos hospes planctumque et funera posco,illum, oro, extorrem regni belloque fugatum,illum, quem solio non es dignata paterno,redde mihi! tuque, oro, veni, si manibus ullaeffigies errantque animae post membra solutae,tu mihi pande vias, tuaque ipse ad funera deduc,si merui!’ dixit, tectumque adgressa propinquaepastorale casae reficit spiramina fessiignis, et horrendos inrumpit turbida campos,qualis ab Aetnaeis accensa lampade saxisorba Ceres magnae variabat imagine flammaeAusonium Siculumque latus, vestigia nigriraptoris vastosque legens in pulvere sulcos;illius insanis ululatibus ipse remugitEnceladus ruptoque vias inluminat igni:Persephonen amnes silvae freta nubila clamant,Persephonen tantum Stygii tacet aula mariti.Admonet adtonitam fidus meminisse Creontisaltor et occulto submittere lampada furto,regina Argolicas modo formidata per urbes,