nomina, quod superest, vacuis datis orba sepulcrisabsentesque animas ad inania busta vocatis?aut vos Cecropiam — prope namque et Thesea fama estThermodontiaco laetum remeare triumpho —imploratis opem? bello cogendus et armisin mores hominemque Creon.’ sic fatus, at illishorruerunt lacrimae, stupuitque immanis eundiimpetus, atque uno voltus pallore gelati.non secus adflavit molles si quando iuvencastigridis Hyrcanae ieiunum murmur, et ipseauditu turbatus ager, timor omnibus ingens,quae placeat, quos illa fames escendat in armos.Continuo discors vario sententia motuscinditur: his Thebas tumidumque ambire Creonta,his placet Actaeae si quid clementia gentisadnuat; extremum curarum ac turpe reverti,hic non femineae subitum virtutis amoremcolligit Argia, sexuque immane relictotractat opus: placet — egregii spes dura pericli! —comminus infandi leges accedere regni,quo Rhodopes non ulla nurus nec alumna nivosiPhasidis innuptis vallata cohortibus iret.tunc movet arte dolum, quo semet ab agmine fidodegreget, immitesque deos regemque cruentumcontemptrix animae et magno temeraria luctuprovocet; hortantur pietas ignesque pudici.ipse etiam ante oculos omni manifestus in actu,nunc hospes miserae, primas nunc sponsus ad aras,nunc mitis coniunx, nunc iam sub casside torvamaestus in amplexu multumque a limine summorespiciens: sed nulla animo versatur imagocrebrior, Aonii quam quae de sanguine campinuda venit poscitque rogos. his anxia mentemaegrescit furiis et. qui castissimus ardor,funus amat: tunc ad comites conversa Pelasgas:vos, ait, ‘Actaeas acies Marathoniaque armadicite, adspiretque pio Fortuna labori:me sinite Ogygias, tantae quae sola ruinaecausa fui, penetrare domos et fulmina regniprima pati; nec surda ferae pulsabimus urbis