nec vox ulla seni: iacet immugitque cruentisvulneribus, nec verba diu temptata sequuntur,dum tractat galeas atque ora latentia quaerit,tandem muta diu genitor suspiria solvit:‘tarda meam, pietas, longo post tempore mentempercutis? estne sub hoc hominis clementia corde?vineis io miserum, vineis, Natura, parentem!en habeo gemitus lacrimaeque per arida serpuntvolnera et in molles sequitur manus impia planctus,accipite infandae iusta exsequialia mortis,crudeles, nimiumque mei! nec noscere natosadloquiumque aptare licet; dic, virgo, precanti,quem teneo? quo nunc vestras ego saevus honoreprosequar inferias? o si fodienda redirentlumina et in voltus saevire ex more potestas!heu dolor, heu iusto magis exaudita parentisvota malaeque preces! quisnam fuit ille deorum,qui stetit orantem iuxta praereptaque verbadictavit Fatis? furor illa et movit Erinyset pater et genetrix et regna oculique cadentes;nil ego: per Ditem iuro dulcesque tenebrasimmeritamque ducem, subeam sic Tartara dignamorte, nec irata fugiat me Laius umbra,ei mihi, quos nexus fratrum, quae volnera tracto!solvite quaeso manus infestaque vincula tandemdividite, et medium nunc saltem admittite patrem.’talia dequestus paulatim insumpserat irasmortis, et occulte telum, ni nata vetaret,quaerebat; sed cauta manu subtraxerat ensesAntigone, furit inde senex: ‘ubi noxia tela?heu Furiae! num totum abiit in corpora ferrum?’dicentem comes aegra levat mutumque doloremipsa premit, saevum gaudens planxisse parentem.Olim autem inceptae clamore exterrita pugnaeregina extulerat notum penetralibus ensem,ensem sceptriferi spolium lacrimabile Lai.multaque cum superis et diro questa cubiliet nati furiis et primi coniugis umbris,luctata est dextra, et prono vix pectore ferrumintravit tandem: venas perrumpit aniles