tecta incessentem, magno prius omnia planetuimplet et ex muris ceu descensura profatur:‘comprime tela manu paulumque hancrespice turrem,frater, et horrentes refer in mea lumina cristas iagnoscisne hostes? sic annua pacta fidemqueposcimus? hi questus, haec est bona causa modestiexsulis? Argolicos per te, germane, penates —nam Tyriis iam nullus honos — per si quid in illadulce domo, submitte animos: en utraque gentisturba rogant ambaeque acies; rogat illa suorumAntigone devota malis suspectaque regi,et tantum tua, dure, soror, saltem ora trucesquesolve genas; liceat voltus fortasse supremumnoscere dilectos et ad haec lamenta videre,anne fleas, illum gemitu iam supplice materfrangit et exsertum dimittere dicitur ensem:tu mihi fortis adhuc? mihi, quae tua nocte diequeexsilia erroresque fleo, iamiamque tumentemplacavi tibi saepe patrem? quid crimine solvisgermanum? nempe ille fidem et stata foedera rupit,ille nocens saevusque suis; tamen ecce vocatusnon venit.’ his paulum furor elanguescere dictiscoeperat, obstreperet quamquam atque obstaret Erinys;iam submissa manus, lente iam flectit habenas,iam tacet; erumpunt gemitus, lacrimasque fateturcassis; hebent irae, pariterque et abire nocentemet venisse pudet: subito cum matre repulsaEumenis eiecit fractis Eteoclea portisclamantem: ‘venio solumque, quod ante vocasti,invideo; ne incesse moras, gravis arma tenebatmater; io patria, o regum incertissima tellus,nunc certe victoris eris!’ nec mitior illetandem inquit, ‘scis, saeve, fidem et descendis in aequum?o mihi nunc primum longo post tempore, frater,congredere: hae leges, haec foedera sola supersunt.’sic hostile tuens fratrem; namque uritur altocorde, quod innumeri comites, quod regia cassisinstratusque ostro sonipes, quod fulva metalloparma micet, quamquam haud armis inhonorus et ipsenec palla volgare nitens: opus ipsa novarat