non comites, non ferre piae vestigia nataeaeque valent: tantum miserae dolor ultimus additrobur, et exsangues crudescunt luctibus anni.iamque decus galeae, iam spicula saeva ligabatductor et ad lituos hilarem intrepidumque tubarumprospiciebat equum, subito cum apparuit ingensmater, et ipse metu famulumque expalluit omniscoetus, et oblatam retro dedit armiger hastam.‘quis furor? unde iterum regni integrata resurgitEumenis? ipsi etiam post omnia, comminus ipsistabitis? usque adeo geminas duxisse cohorteset facinus mandasse parum est? quo deinde redibitvictor? in hosne sinus? o diri coniugis olimfelices tenebrae! datis, improba lumina, poenas,haec spectanda dies? quo, saeve, minantia flectisora? quid alternus voltus pallorque ruborquemutat, et obnixi frangunt mala murmura dentes?me miseram, vinces! prius haec tamen arma necesse estexperiare domi: stabo ipso in limine portaeauspicium infelix scelerumque immanis imago.haec tibi canities, haec sunt calcanda, nefande,ubera, perque uterum sonipes hic matris agendus,parce: quid oppositam capulo parmaque repellis?non ego te contra Stygiis feralia sanxivota deis, caeco nec Erinyas ore rogavi.exaudi miseram: genetrix te, saeve, precatur,non pater; adde moram sceleri et metire, quod audes,sed pulsat muros germanus et impia contrabella ciet. non mater enim, non obstat euntiulla soror; te cuncta rogant, hic plangimus omnes,ast ibi vix unus pugnas dissuadet Adrastus,aut fortasse iubet: tu limina avita deosquelinquis et a nostris in fratrem amplexibus exis?’At parte ex alia taeitos obstante tumultuAntigone furata gradus — nee easta retardatvirginitas — volat Ogygii fastigia muriexsuperare furens; senior comes haeret euntiActor, et hic summas non duraturus ad arces,utque procul visis paulum dubitavit in armis,adgnovitque — nefas! — iaculis et voce superba