finitimusque Dryas, ubi Phocidos arma sonoraeEuboicique duces? illos tamen aequa duellifors tulit ad manes: at tu, pudet! hostia regni,hostia, nate, iaces, ceu mutus et e grege sanguis,ei mihi! primitiis ararum et rite nefastolibatus iussusque mori: et cunctabitur ultraiste nec adverso nunc saltem Marte vocatusstabit? an in pugnas alium iubet ire profanusTiresias iterumque meos oracula nectitin gemitus? quid enim misero super unicus Haemon?ille iube subeat, tuque hinc spectator ab altaturre sede! quid saeva fremis famulamque cohortemrespectas? hi te ire volunt, hi pendere poenas;ipsa etiam genetrix ipsaeque odere sorores.in te ardens frater ferrum mortemque minatursaevaque portarum convenit claustra, nec audis1?’ Sic pater infrendens, miseraque exaestuat ira.ille sub haec non fallis, ait, ‘nec te inclyta natifata movent: canere illa patrem et iactare decebat,sed spes sub lacrimis, spes atque occulta cupidohis latet: insano praetendis funera voto,meque premis frustra vacuae ceu proximus aulae,non ita Sidoniam Fortuna reliquerit urbem,in te ut sceptra cadant, tanto indignissime nato.nec mihi difficilis praesens vindicta; sed arma,arma prius, famuli! coeant in proelia fratres,vult gemitus lenire Creon: lucrare furorem;victori mihi cuncta lues.’ sic iurgia paulumdistulit atque ensem, quem iam dabat ira, repressit.ictus ut incerto pastoris vulnere serpenserigitur gyro longumque e corpore totovirus in ora legit; paulum si devius hostistorsit iter, cecidere minae tumefactaque frustracolla sedent, irasque sui bibit ipse veneni.At genetrix primam funestae sortis ut amensexpavit famam — nec tarde credidit — ibatscissa comam voltusque et pectore nuda cruento,non sexus decorisve memor: Pentheia qualismater ad insani scandebat culmina montis,promissum saevo caput adlatura Lyaeo.