tendit et haec trepido vix intellectus anhelat:‘rumpe pios cultus intempestivaque, rector,sacra deum: frater muris circum omnibus instatportarumque moras frenis adsultat et hastis,nomine te crebro, te solum in proelia poscens.’flent maesti retro comites, et uterque loquentiadgemit et pulsis exercitus obstrepit armis,ille vocat: ‘nunc tempus erat, sator optime divom!quid meruit Capaneus?’ turbatus inhorruit altisrex odiis, mediaque tamen gavisus in ira est.sic ubi regnator post exsulis otia taurimugitum hostilem summa tulit aure iuvencusadgnovitque minas, magna stat fervidus iraante gregem spumisque animos ardentibus efflat,nunc pede torvus humum, nunc cornibus aera findens;horret ager, trepidaeque exspectant proelia valles.Nec desunt regni comites: ‘sine, moenia pulsetinritus.’‘ ille autem fractis huc audeat usqueviribus?’‘ hic miseris furor est instare periclo,nec librare metus et tuta odisse.’‘ resistehic fretus solio, nos propulsabimus hostem,nos bellare iube.’ sic proxima turba, sed ardensecce aderat luctu dicturusque omnia bellilibertate Creon: urit fera corda Menoeceus;nulla patri requies, illum quaeritque tenetque;illum sanguineos proflantem pectore rivosaspicit et saeva semper de turre cadentem.ut dubium et pugnas cunctantem Eteoclea vidit:ibis, ait, ‘neque te ulterius fratremque ducemque,pessime, funeribus patriae lacrimisque potentem,Eumenidum bellique reum, patiemur inulti.sat tua non aequis luimus periuria divis.urbem armis opibusque gravem et modo civibus artam,ceu caelo deiecta lues inimicave tellus,hausisti vacuamque tamen sublimis obumbras?deest tibi servitio plebes: hos ignis egentesfert humus, hos pelago patrius iam detulit amnis;hi quaerunt artus, illi anxia vulnera curant,redde agedum miseris fratres natosque patresque,redde arvis domibusque viros! ubi maximus Hypseus