subfundi maculis, torvo sic incohat ore:‘vidimus armiferos, quo fas erat usque, furores,caelicolae, licitasque acies, etsi impia bellaunus init aususque mea procumbere dextra,nunc par infandum miserisque incognita terrispugna subest: auferte oculos! absentibus ausintista deis lateantque Iovem; sat funera mensaeTantaleae et sontes vidisse Lycaonis araset festina polo ducentes astra Mycenas.nunc etiam turbanda dies: mala nubila, tellus,accipe, secedantque poli: stat parcere mundocaelitibusque meis; saltem ne virginis almaesidera, Ledaei videant neu talia fratres.’sic pater omnipotens, visusque nocentibus arvisabstulit, et dulci terrae caruere sereno.Iamque per Argolicas Erebo sata virgo cohortisvestigat Polynicis iter portisque sub ipsisinvenit, incertum leto tot iniqua fuganeexeat, et dubios turbarant omina sensus:viderat, obseura vallum dum nocte pererrataeger consilii curisque novissima volvens,coniugis Argiae laceram cum lampade maestaeffigiem — sunt monstra deum, sic ire parabat,has latura viro taedas erat! — : ergo roganti,quae via quisve dolor, cur maesta insignia, tantumfleverat atque manu tacitos averterat ignes,scit mentem vidisse nefas; etenim unde Mycenisadforet et vallum coniunx inopina subiret?sed fati monitus vicinaque funera sentit,ac sentire timet, eum vero Acherontis apertiDira ter admoto tetigit thoraca flagello,ardet inops animi, nee tam considere regno,quam scelus et caedem et perfossi in sanguine fratrisexspirare cupit, subitusque adfatur Adrastum:‘sera quidem, extremus socium gentisque superstesArgolicae, consulta, pater, iam rebus in artisadgredior; tunc tempus erat, cum sanguis Achivuminteger, ire ultro propriamque capessere pugnam,non plebis Danaae florem regumque verendasobiectare animas, ut lamentabile tantis