Oedipodionii mutent diademata fratres!quid superos hominesve queror? tu, saeve Menoeceu,tu miseram ante omnes properasti exstinguere matrem,unde hic mortis amor? quae sacra insania menti?quosve ego conceptus aut quae male pignora fuditam diversa mihi? nimirum Martius anguis,quaeque novis proavum tellus effloruit armis —hinc animi tristes nimiusque in pectore Mavors,et de matre nihil, sponte en ultroque peremptusinrumpis maestas Fatis nolentibus umbras.ast egomet Danaos Capaneaque tela verebar:haec erat, haec metuenda manus ferrumque, quod amensipsa dedi. viden ut iugulo consumpserit ensem?altius haud quisquam Danaum mucrone subisset.’Diceret infelix etiamnum et cuncta repleretquestibus: abducunt comites famulaeque perosamsolantes thalamoque tenent, sedet eruta multoungue genas; non illa diem, non verba precantumrespicit aut visus flectit tellure relictos,iam vocis, iam mentis inops, sic aspera tigrisfetibus abreptis Scythico deserta sub antroaccubat et tepidi lambit vestigia saxi;nusquam irae, sedit rabidi feritasque famesqueoris, eunt praeter secura armenta gregesque:aspicit illa iacens; ubi enim, quibus ubera pascataut quos ingenti premat exspectata rapina?Hactenus arma, tubae, ferrumque et vulnera: sed nunccomminus astrigeros Capaneus tollendus in axis.non mihi iam solito vatum de more canendum;maior ab Aoniis poscenda amentia lucis:mecum omnes audete deae! sive ille profundamissus nocte furor, Capaneaque signa secutaearma Iovem contra Stygiae rapuere sorores,seu virtus egressa modum, seu gloria praeceps,seu magnae data fata neci, seu laeta malorumprincipia et blandae superum mortalibus irae.Iam sordent terrena viro taedetque profundaecaedis, et exhaustis olim Graiumque suisquemissilibus lassa respexit in aethera dextra,ardua mox torvo metitur culmina visu,