nec tarde paremus,’ ait; iamiamque recedensinstantem vallo Pylium tamen Agrea fixit,armigeri fessum excipiunt; tum vulgus euntemauctorem pacis servatoremque deumqueconclamat gaudens atque ignibus implet honestis,iamque iter ad muros cursu festinus anheloobtinet et miseros gaudet vitasse parentes,eum genitor — steteruntque ambo et vox haesit utrique,deiectaeque genae, tandem pater ante profatus:‘quis novus inceptis rapuit te casus ab armis?quae bello graviora paras? dic, nate, precanti,cur tibi torva acies? cur hic truculentus in orepallor, et ad patrios non stant tua lumina voltus?audisti responsa, palam est. per ego oro tuosque,nate, meosque annos miseraeque per ubera matris,ne vati, ne crede, puer! superine profanumdignantur stimulare senem, cui vultus inanisexstinctique orbes et poena simillima diroOedipodae? quid si insidiis et fraude dolosarex agit, extrema est cui nostra in sorte timorinobilitas tuaque ante duces notissima virtus?illius haec forsan, remur quae verba deorum;ille monet! ne frena animo permitte calenti,da spatium tenuemque moram, male cuncta ministratimpetus; hoc, oro, munus concede parenti.sic tua maturis signentur tempora canis,et sis ipse parens et ad hunc, animose, timorempervenias: ne perge meos orbare penates,externi te nempe patres alienaque tanguntpignora? si pudor est,primum miserere tuorum.haec pietas, hic verus honos; ibi gloria tantumventosumque decus titulique in morte latentes,nec timidus te flecto parens: i, proelia misce,i Danaas acies mediosque per obvius enses;non teneo: liceat misero tremibunda lavarevulnera et undantem lacrimis siccare cruorem,teque iterum saevis iterumque remittere bellis,hoc malunt Thebae.’ sic colla manusque tenebatimplicitus; sed nee lacrimae nec verba movebantdis votum iuvenem; quin et monstrantibus illis