exuitur voltus, abiit horrorque vigorqueex oculis, paulum decoris permansit honosquemollior, et posito vatum gestamina ferrosubdita; descendunt vestes, torvisque ligaturvitta comis — nam laurus erat — tamen aspera produntora deam nimiique gradus, sic Lydia coniunxAmphitryoniaden exutum horrentia tergaperdere Sidonios umeris ridebat amictuset turbare colus et tympana rumpere dextra.Sed neque te indecorem sacris dignumque iuberitalia Dircaea stantem pro turre, Menoeceu,invenit; immensae reserato limine portaesternebas Danaos, pariter Mavortius Haemon.sed consanguinei quamvis atque omnia fratres,tu prior: exanimes circum cumulantur acervi;omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus —necdum aderat virtus — non mens, non dextra quiescit,non avida arma vacant, ipsa insanire videturSphinx galeae custos, visoque animata cruoreemicat effigies et sparsa orichalca renident:cum dea pugnantis capulum dextramque repressit:‘magnanime o iuvenis, quo non agnoverit ullumcertius armifero Cadmi de semine Mavors,linque humiles pugnas, non haec tibi debita virtus:astra vocant, caeloque animam, plus concipe, mittes,iamdudum hoc hilares genitor baechatur ad aras,hoc ignes fibraeque volunt, hoc urget Apollo:terrigenam cuncto patriae pro sanguine poscunt,fama canit monitus, gaudet Cadmeia plebescerta tui 1; rape mente deos, rape nobile fatum.i, precor, adcelera, ne proximus occupet Haemon.’sic ait, et magna cunctantis pectora dextrapermulsit tacite seseque in corde reliquit,fulminis haud citius radiis adflata cupressuscombibit infestas et stirpe et vertice flammas,quam iuvenis multo possessus numine pectuserexit sensus letique invasit amorem,ut vero aversae gressumque habitumque notavitet subitam a terris in nubila crescere Manto,obstipuit. ‘sequimur, divum quaecumque vocasti,