Sidonia atque ipsas calcent in sanguine Thebas.hortatur Capaneus: ‘satis occultata, Pelasgi,delituit virtus: nunc, nunc mihi vincere pulchrumteste die; mecum clamore et pulvere apertoite palam, iuvenes: sunt et mihi provida dextraeomina et horrendi stricto mucrone furores.’sic ait; ardentes alacer succendit AdrastusArgolicusque gener, sequitur iam tristior augur,iamque premunt muros — et adhuc nova funera narratAmphion — miseramque intrarant protinus urbem,ni Megareus specula citus exclamasset ab alta:claude, vigil,subeunt hostes,claude undique portas!Est ubi dat vires nimius timor: ocius omnisporta coit; solas dum tardius artat EchionOgygias, audax animis Spartana iuventusinrupit, caesique ruunt in limine primoincola Taygeti Panopeus rigidique natatorOebalus Eurotae; tuque, o spectate palaestrisomnibus et nuper Nemeaeo in pulvere felix,Alcidama, primis quem caestibus ipse ligaratTyndarides, nitidi moriens convexa magistrirespicis: averso pariter deus occidit astro,te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenaevirginis et falso gurges cantatus oloriflebit, Amyclaeis Triviae lugebere Nymphis,et quae te leges praeceptaque fortia bellierudiit genetrix, nimium didicisse queretur.talis Echionio Mavors in limine saevit.Tandem umeris obnixus Acron et pectore totopronus Ialmenides aeratae robora portaetorserunt: quanta pariter cervice gementesprofringunt inarata diu Pangaea iuvenci.par operis iactura lucro, quippe hoste retentoexclusere suos; cadit intra moenia GraiusOrmenus, et pronas tendentis Amyntoris ulnasfundentisque preces penitus cervice remissaverba solo voltusque cadunt, colloque decorustorques in hostiles cecidit per vulnus harenas.solvitur interea vallum, primaeque recusantstare morae; iam se peditum iunxere catervae