accensusque mero sopor aestuat; ecce iacentisInachius vates iugulum fodit, expulit ingensvina cruor fractumque perit in sanguine murmur.fors illi praesaga quies, nigrasque gravatusper somnum Thebas et Thiodamanta videbat.Quarta soporiferae superabant tempora nocti,cum vacuae nubes et honor non omnibus astris,adflatusque fugit curru maiore Bootes,iamque ipsum defecit opus, cum providus ActorThiodamanta vocat: ‘satis haec inopina Pelasgisgaudia: vix ullos tanto reor agmine saevameffugisse necem, ni quos deformis in altosanguine degeneres occultat vita; secundispone modum: sunt et diris sua numina Thebis.forsitan et nobis modo quae favere, recedunt.’paruit, et madidas tollens ad sidera palmas:‘Phoebe, tibi exuvias monstratae praemia noctisnondum ablutus aquis — tibi enim haec ego sacra litavi —trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos,si non dedecui tua iussa tulique prementem,saepe veni, saepe hanc dignare inrumpere mentem,nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque virorum:at patrias si quando domos optataque, Paean,templa, Lycie, dabis, tot ditia dona sacratispostibus et totidem voti memor exige tauros.’dixerat, et laetis socios revocabat ab armis.venerat hos inter fato Calydonius HopleusMaenaliusque Dymas, dilecti regibus ambo,regum ambo comites, quorum post funera maestivitam indignantur. prior Arcada concitat Hopleus:‘nullane post manes regis tibi cura perempti,clare Dyma, teneant quem iam fortasse volucresThebanique canes? patriae quid deinde feretis,Arcades? en reduces contra venit aspera mater:funus ubi? at nostro semper sub pectore Tydeussaevit inops tumuli, quamvis patientior artusille nec abruptis adeo lacrimabilis annis,ire tamen saevumque libet nullo ordine passimscrutari campum, mediasve inrumpere Thebas,’excipit orsa Dymas; ‘per ego haec vaga sidera iuro,