Obruit Hesperia Phoebum nox umida porta,imperiis properata Iovis; nec castra Pelasgumaut Tyrias miseratus opes, sed triste, tot extraagmina et immeritas ferro decrescere gentes,panditur immenso deformis sanguine campus:illic arma et equos, ibant quibus ante superbi,funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt.tunc inhonora cohors laceris insignibus aegrassecernunt acies, portaeque, ineuntibus armaangustae populis, latae cepere reversos.par utrimque dolor; sed dant solacia Thebisquattuor errantes Danaum sine praeside turmae:ceu mare per tumidum viduae moderantibus alni,quas deus et casus tempestatesque gubernant.inde animus Tyriis non iam sua castra, sed ultrohostilem servare fugam, ne forte Mycenascontenti rediisse petant: dat tessera signumexcubiis, positaeque vices; dux noctis opertaesorte Meges ultroque Lycus, iamque ordine iussoarma, dapes ignemque ferunt; rex firmat euntes:‘ victores Danaum — nec enim lux crastina longe,nec quae pro timidis intercessere tenebraesemper erunt — augete animos et digna secundispectora ferte deis. iacet omnis gloria Lernaepraecipuaeque manus: subiit ultricia TydeusTartara, Mors subitam nigri stupet auguris umbram,Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis,Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis.in manibus merces, nusquam capita ardua bellimonstrataeque ducum septena per agmina cristae;scilicet Adrasti senium fraterque iuventapeior et insanis Capaneus metuendus in armis.ite age et obsessis vigilem circumdate flammam!nulli ex hoste metus: praedam adservatis opesqueiam vestras.’ sic ille truces hortatibus impletLabdacidas, iuvat exhaustos iterare labores:sicut erant — pulvis sudorque cruorque per artusmixtus adhuc — vertere gradum; vix obvia passiconloquia, amplexus etiam dextrasque suorumexcussere umeris, tum frontem aversaque terga