est genetrix Iocasta mihi.’ tum motus Adrastushospitiis—agnovit enim:—‘quid nota recondis?scimus’ ait, ‘nec sic aversum fama Mycenisvolvit iter. regnum et furias oculosque pudentesnovit et Arctois si quis de solibus horretquique bibit Gangen aut nigrum occasibus intratOceanum, et si quos incerto litore Syrtesdestituunt. ne perge queri casusque priorumadnumerare tibi: nostro quoque sanguine multumerravit pietas, nec culpa nepotibus obstat.tu modo dissimilis rebus mereare secundisexcusare tuos. et iam temone supinolanguet Hyperboreae glacialis portitor Ursae.fundite vina focis, servatoremque parentumLetoiden votis iterumque iterumque canamus.Phoebe parens, seu te Lyciae Patarea nivosisexercent dumeta iugis, seu rore pudicoCastaliae flavos amor est tibi mergere crines,seu Troiam Thymbraeus habes, ubi fama volentemingratis Phrygios umeris subiisse molares,seu iuvat Aegaeum feriens Latonius umbraCynthus et adsiduam pelago non quaerere Delon:tela tibi longeque feros lentandus in hostesarcus, et aetherii dono cessere parentesaeternum florere genas, tu doctus iniquasParcarum praenosse manus fatumque quod ultrastet summo placitura Iovi, quis letifer annus,bella quibus populis, quae mutent sceptra cometae,tu Phryga submittis citharae, tu matris honoriterrigenam Tityon Stygiis extendis harenis;te viridis Python Thebanaque mater ovantemhorruit in pharetris, ultrix tibi torva Megaeraiciunum Phlegyan subter cava saxa iacentemaeterno premit accubitu dapibusque profanisinstimulat, sed mixta famem fastidia vincunt:adsis, o memor hospitii, Iunoniaque arvadexter ames, seu te roseum Titana vocarigentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osirinfrugiferum, seu Persei sub rupibus antriindignata sequi torquentem cornua Mithram.’