et generis miseresce tui. sunt impia lateregna tibi, melius generos passura nocentes.’Finierat precibus miscens convicia Iuno.at non ille gravis dictis, quamquam aspera motu,reddidit haec: ‘equidem haud rebar te mente secundalaturam, quodcumque tuos, licet aequus, in Argosconsulerem, neque me, si detur copia, fallitmulta super Thebis Bacchum ausuramque Dionendicere, sed nostri reverentia ponderis obstat,horrendos etenim latices, Stygia aequora fratrisobtestor, mansurum atque inrevocabile verbum.nil fore, quod dictis flectar! quare impiger alisportantes praecede notos. Cyllenia proles,aera per liquidum regnisque inlapsus opacisdic patruo: superas senior se adtollat ad aurasLaius, exstinctum nati quem vulnere nondumulterior Lethes accepit ripa profundilege Erebi; ferat hic diro mea iussa nepoti:germanum exsilio fretum Argolicisque tumentemhospitiis, quod sponte cupit, procul impius aulaarceat, alternum regni infitiatus honorem,hinc causae irarum, certo reliqua ordine ducam.’Paret Atlantiades dictis genitoris et indesumma pedum propere plantaribus inligat alis,obnubitque comas et temperat astra galero.tum dextrae virgam inseruit, qua pellere dulcesaut suadere iterum somnos, qua nigra subireTartara et exsanguis animare adsueverat umbras,desiluit, tenuique exceptus inhorruit aura.nec mora, sublimis raptim per inane volatuscarpit et ingenti designat nubila gyro.Interea patriis olim vagus exsul ab orisOedipodionides furto deserta pererratAoniae, iamiamque animi male debita regnaconcipit, et longum signis cunctantibus annumstare gemit, tenet una dies noctesque recursanscura virum, si quando humilem decedere regnogermanum et semet Thebis opibusque potitumcerneret; hac aevum cupiat pro luce pacisci,nunc queritur ceu tarda fugae dispendia, sed mox