terra atque unda die. mediis sese arduus infertipse deis, placido quatiens tamen omnia vultu,stellantique locat solio: nec protinus ausicaelicolae, veniam donec pater ipse sedenditranquilla iubet esse manu. mox turba vagorumsemideum et summis cognati nubibus Amneset compressa metu servantes murmura Ventiaurea tecta replent, mixta convexa deorummaiestate tremunt, radiant maiore serenoculmina et arcano florentes lumine postes.postquam iussa quies siluitque exterritus orbis,incipit ex alto—grave et immutabile sanctispondus adest verbis, et vocem fata sequuntur—:‘terrarum delicta nec exsaturabile Dirisingenium mortale queror, quonam usque nocentumexigar in poenas? taedet saevire coruscofulmine, iam pridem Cyclopum operosa fatiscuntbracchia et Aeoliis desunt incudibus ignes,atque adeo tuleram falso rectore solutosSolis equos, caelumque rotis errantibus uri.et Phaethontea mundum squalere favilla,nil actum, neque tu valida quod cuspide lateire per inlicitum pelago, germane, dedisti,nunc geminas punire domos, quis sanguinis auctoripse ego, descendo. Perseos alter in Argosscinditur, Aonias fluit hic ab origine Thebas.mens cunctis imposta manet 2: quis funera Cadminesciat et totiens excitam a sedibus imisEumenidum bellasse aciem, mala gaudia matrumerroresque feros nemorum et reticenda deorumcrimina? vix lucis spatio, vix noctis abactaeenumerare queam mores gentemque profanam.scandere quin etiam thalamos hic impius herespatris et immeritae gremium incestare parentisappetiit, proprios—monstrum 1!—revolutus in ortus,ille tamen superis aeterna piacula solvitproiecitque diem, nec iam amplius aethere nostrovescitur; at nati—facinus sine more!—cadentescalcavere oculos, iam, iam rata vota tulisti,dire senex! meruere tuae, meruere tenebrae