Quare? inquis. Dic tu mihi prius quare luna dissimillimum soli lumen accipiat, cum accipiat a sole; quare modo rubeat, modo palleat; quare liuidus illi et ater color sit, cum conspectu solis excluditur.Dic mihi quare omnes stellae inter se dissimilem habeant aliquatenus faciem, diuersissimam soli. Quomodo nihil prohibet ista sidera esse, quamuis similia non sint, sic nihil prohibet cometas aeternos esse et sortis eiusdem cuius cetera, etiamsi faciem illis non habent similem.Quid porro? Mundus ipse, si consideres illum, nonne ex diuersis compositus est? Quid est quare in Leone sol semper ardeat et terras aestibus torreat, in Aquario astringat hiemem, flumina gelu claudat? Et hoc tamen et illud sidus eiusdem condicionis est, cum effectu et natura dissimile sit. Intra breuissimum tempus Aries extollitur, Libra tardissime emergit: et hoc tamen sidus et illud eiusdem naturae est, cum illud exiguo tempore ascendat, illud diu proferatur.Non uides quam contraria inter se elementa sint? Grauia et leuia sunt, frigida et calida, umida et sicca; tota haec mundi concordia ex discordibus constat: negas cometen stellam esse, quia forma eius non respondeat ad exemplar nec sit ceteris similis? Vides enim: simillima est illa quae tricesimo anno reuertitur ad locum suum huic quae intra annum reuisit sedem suam.Non ad unam natura formam opus suum praestat sed ipsa uarietate se iactat: alia maiora, alia uelociora aliis fecit, alia ualidiora, alia temperatiora, quaedam eduxit a turba, ut singula et conspicua procederent, quaedam in gregem misit. Ignorat naturae potentiam qui illi non putat aliquando licere, nisi quod saepius fecit:cometas non frequenter ostendit, attribuit illis alium locum, alia tempora, dissimiles ceteris motus; uoluit et his magnitudinem operis sui colere. Quorum formosior facies est quam ut fortuitam putes, siue amplitudinem eorum consideres siue fulgorem, qui maior est ardentiorque quam ceteris; facies uero habet insigne quiddam et singulare, non in angustum coniecta et artata sed dimissa liberius et multarum stellarum amplexa regionem.Aristoteles ait cometas significare tempestatem et uentorum intemperantiam atque imbrium. Quid ergo? Non iudicas sidus esse quod futura denuntiat? Non enim sic hoc tempestatis signum est quomodo futurae pluuiae "scintillare oleum et putres concrescere fungos," aut quomodo indicium est saeuituri maris, si "marinae in sicco ludunt fulicae notasque paludes deserit atque altam supra uolat ardea nubem," sed sic quomodo aequinoctium in calorem frigusque flectentis anni, quomodo illa quae Chaldaei a canunt, quid stella nascentibus triste laetumue constituat.Hoc ut scias ita esse, non statim cometas ortus uentos et pluuias minatur, ut Aristoteles ait, sed annum totum suspectum facit; ex quo apparet illum non ex proximo quae in proximum daret signa traxisse, sed habere reposita et comprensa legibus mundi.Fecit hic cometes, qui Paterculo et Vopisco consulibus apparuit, quae ab Aristotele Theophrastoque sunt praedicta; fuerunt enim maximae et continuae tempestates ubique, at in Achaia Macedoniaque urbes terrarum motibus prorutae sunt.Tarditas, inquit, illorum argumentum est grauiores esse multumque in se habere terreni. Ipse praeterea cursus: fere enim compelluntur in cardines. Utrumque falsum est. De priore dicam prius: Omnia quae tardius feruntur grauia sunt. Quid ergo? Stella Saturni, quae ex omnibus iter suum lentissime efficit, grauis est? Atqui leuitatis argumentum habet quod supra ceteras est.Sed maiore, inquis, ambitu circuit nec tardius it quam ceterae sed longius. Succurrat tibi idem me de cometis posse dicere, etiamsi segnior illis cursus sit. Sed mendacium est ire eos tardius: nam intra sextum mensem dimidiam partem caeli transcurrit hic proximus, prior intra pauciores menses recepit se.Sed quia graues sunt, inferius deferuntur. Primum non defertur quod circumfertur. Deinde hic proximus a septentrione motus sui initium facit et per occidentem in meridiana peruertit erigensque cursum suum oblituit, alter ille Claudianus, a septentrione primum uisus, non desiit in rectum assidue celsior ferri, donec excessit. Haec sunt quae aut alios mouere ad cometas pertinentia aut me: quae an uera sint, dii sciunt, quibus est scientia ueri; nobis rimari illa et coniectura ire in occulta tantum licet, nec cum fiducia inueniendi nec sine spe.Egregie Aristoteles ait numquam nos uerecundiores esse debere quam cum de diis agitur. Si intramus templa compositi, si ad sacrificium accessuri uultum submittimus, togam adducimus, si in omne argumentum modestiae fingimur, quanto hoc magis facere debemus, cum de sideribus de stellis de deorum natura disputamus, ne quid temere, ne quid impudenter aut ignorantes afirmemus aut scientes mentiamur!