Dicebam modo nihil diuturnum esse quod exarsit aeris uitio; nunc amplius adicio: morari ac stare nullo modo potest; nam et fax et fulmen et stella transcurrens et quisquis alius est ignis aere expressus in fuga est nec apparet, nisi dum cadit: cometes habet suam sedem et ideo non cito expellitur sed emetitur spatium suum, nec extinguitur sed excedit.Si erratica, inquit, stella esset, in signifero esset. Quis unum stellis limitem ponit? Quis in angustum diuina compellit? Nempe haec ipsa sidera quae sola moueri creditis, alios et alios circulos habent; quare ergo non aliqua sint quae in proprium iter et ab istis remotum secesserint? Quid est quare in aliqua parte caeli peruium non sit?Quod si iudicas non posse ullam stellam, nisi signiferum attigit, uadere, cometes potest sic alium habere circulum ut in hunc tamen parte aliqua sui incidat, quod fieri non est necessarium sed potest. Vide ne hoc magis deceat magnitudinem mundi, ut in multa itinera diuisus circumeat nec unam deterat semitam, ceteris partibus torpeat.Credis autem in hoc maximo et pulcherrimo corpore, inter innumerabiles stellas quae noctem decore uario distinguunt, quae minime uacuam et inertem esse patiuntur, quinque solas esse quibus exercere se liceat, ceteras stare fixum et immobilem populum?Si quis hoc loco me interrogauerit: Quare ergo non, quemadmodum quinque stellarum, ita harum obseruatus est cursus?, huic ego respondebo: multa sunt quae esse concedimus, qualia sint ignoramus.Habere nos animum, cuius imperio et impellimur et reuocamur, omnes fatebuntur; quid tamen sit animus ille rector dominusque nostri, non magis tibi quisquam expediet quam ubi sit: alius illum dicet spiritum esse, alius concentum quendam, alius uim diuinam et dei partem, alius tenuissimum animae, alius incorporalem potentiam; non deerit qui sanguinem dicat, qui calorem: adeo anime, non potest liquere de ceteris rebus ut adhuc ipse se quaerat.Quid ergo miramur cometas, tam rarum mundi spectaculum, nondum teneri legibus certis nec initia illorum finesque notescere, quorum ex ingentibus interuallis recursus est? Nondum sunt anni mille quingenti, ex quo Graecia "stellis numeros et nomina fecit", multaeque hodie sunt gentes quae facie tantum nouerunt caelum, quae nondum sciunt cur luna deficiat, quare obumbretur: haec apud nos quoque nuper ratio ad certum perduxit.Veniet tempus quo ista quae nunc latent in lucem dies extrahat et longioris aeui diligentia; ad inquisitionem tantorum aetas una non sufficit, ut tota caelo uacet: quid, quod tam paucos annos inter studia ac uitia non aequa portione diuidimus? Itaque per successiones ista longas explicabuntur.Veniet tempus quo posteri nostri tam aperta nos nescisse mirentur. Harum quinque stellarum, quae se ingerunt nobis, quae alio atque alio occurrentes loco curiosos nos esse cogunt, qui matutini uespertinique ortus sint, quae stationes, quando in rectum ferantur, quare agantur retro, modo coepimus scire; utrum mergeretur Iupiter an occideret an retrogradus esset (nam hoc illi nomen imposuere cedenti), ante paucos annos didicimus.Inuenti sunt qui nobis dicerent: "Erratis, quod ullam stellam aut supprimere cursum iudicatis aut uertere. Non licet stare caelestibus nec auerti; prodeunt omnia: ut semel missa sunt, uadunt; idem erit illis cursus qui sui finis. Opus hoc aeternum irreuocabiles habet motus: qui si quando constiterint, alia aliis incident, quae nunc tenor et aequalitas seruat".Quid est ergo cur aliqua redire uideantur? Solis occursus speciem illis tarditatis imponit et natura uiarum circulorumque sic positorum ut certo tempore intuentes fallant: sic naues, quamuis plenis uelis eant, uidentur tamen stare. Erit qui demonstret aliquando in quibus cometae partibus currant, cur tam seducti a ceteris errent, quanti qualesque sint. Contenti simus inuentis: aliquid ueritati et posteri conferant.Per stellas, inquit, ulteriora non cernimus, per cometas aciem transmittimus. Primum si fit istud, non in ea parte fit qua sidus ipsum est spissi ignis ac solidi, sed qua rarus splendor excurrit et in crimes dispergitur: per interualla ignium, non per ipsos uides.Stellae, inquit, omnes rotundae sunt, cometae porrecti, ex quo apparet stellas non esse. Quis enim tibi concedit cometas longos esse? Quorum natura quidem, ut ceterorum siderum, globus est, ceterum fulgor extenditur. Quemadmodum sol radios suos longe lateque dimittit, ceterum ipsi alia est forma, alia ei quod ex ipso fluit lumini, sic cometarum corpus ipsum corrotundatur, splendor autem longior quam ceterorum siderum apparet.