Quibusdam antiquorum haec placet ratio: cum ex stellis errantibus altera se alteri applicuit, confuso in unum duarum lumine facies longioris sideris redditur; nec hoc tunc tantum euenit, cum stella stellam attigit, sed etiam cum appropinquauit: interuallum enim quod inter duas est illustratur ab utraque inflammaturque et longum ignem efficit.His illud respondebimus: certum esse numerum stellarum mobilium, solere autem eodem tempore et has apparere et cometen, ex quo manifestum fit non illarum coitu fieri cometen sed proprium esse et sui iuris.Etiamnunc frequenter stella sub altioris stellae uestigium uenit: et Saturnus aliquando supra Iouem est et Mars Uenerem aut Mercurium recta linea despicit, nec tamen propter hunc illorum concursum, cum alter alterum subit, cometes fit; alioquin annis omnibus fieret (omnibus enim aliquae stellae in eodem signo simul sunt).Si cometen faceret stella stellae superueniens, momento esse desineret. Summa enim uelocitas transeuntium est, ideoque omnis defectio siderum breuis est, quia cito illa idem cursus qui admouerat abstrahit; uidemus solem et lunam intra exiguum tempus, cum obscurari coeperunt, liberari: quanto celerior debet fieri in stellis digressio tanto minoribus? Atqui cometae senis mensibus manent, quod non accideret, si duarum stellarum conuentu gignerentur: illae enim diu cohaerere non possunt et necesse est illas lex celeritatis suae separet.Praeterea ista nobis uicina uidentur, ceterum interuallis ingentibus dissident: quomodo ergo potest altera stella usque ad alteram stellam ignem mittere, ita ut utraque iuncta uideatur, cum sint ingenti regione diductae?Stellarum, inquit, duarum lumen miscetur et praebet unius speciem, nempe sic quemadmodum rubicunda fit nubes solis incursu, quemadmodum uespertina aut matutina flauescunt, quemadmodum arcus alterue sol uisitur.Haec omnia primum magna ui efficiuntur; sol enim est qui ista succendit: stellarum non est eadem potentia. Deinde nihil horum nisi infra lunam in terrarum uicinia nascitur; superiora pura et sincera sunt et coloris sui semper.Praeterea si quid tale accideret, non haberet moram sed extingueretur cito, sicut coronae quae solem lunamue cingunt intra breuissimum spatium exolescunt; ne arcus quidem diu perseuerat: si quid esset tale quo medium inter duas stellas spatium confunderetur, aeque cito dilaberetur; utique non in tantum maneret quantum morari cometae solent. Stellis intra signiferum cursus est, hunc premunt gyrum. At cometae ubique cernuntur: non magis certum est illis tempus quo appareant, quam locus ullus ultra quem non exeant.Aduersus haec ab Artemidoro illa dicuntur: non has tantum stellas quinque discurrere, sed has solas obseruatas esse; ceterum innumerabiles ferri per occultum aut propter obscuritatem luminis nobis ignotas aut propter circulorum positionem talem ut tunc demum, cum ad extrema eorum uenere, uisantur. Ergo intercurrunt quaedam stellae, ut ait, nobis nouae, quae lumen suum constantibus misceant et maiorem quam stellis mos est porrigant ignem.Hoc ex his quae mentitur leuissimum est: tota eius enarratio mundi mendacium impudens est. Nam si illi credimus, summa caeli ora solidissima est, in modum tecti durata et alti crassique corporis, quod atomi congestae coaceruataeque fecerunt.Huic proxima superficies ignea est, ita compacta ut solui uitiarique non possit; habet tamen spiramenta quaedam et quasi fenestras per quas ex parte exteriore mundi influant ignes, non tam magni ut interiora conturbent, rursus<que> ex mundo in exteriora labantur: itaque haec quae praeter consuetudinem apparent, influxerunt ex illa ultra mundum iacente materia.Soluere ista quid aliud est quam manum exercere et in uentum iactare brachia? Velim tamen mihi dicat iste, qui mundo tam ferma lacunaria imposuit, quid sit quare credamus illi tantam esse crassitudinem caeli. Quid fuit quod illo tam solida corpora adduceret et ibi detineret?Deinde quod tantae crassitudinis est, necesse est et magni ponderis sit: quomodo ergo in summo manent grauia? Quomodo illa moles non descendit et se onere suo frangit? Fieri enim non potest ut tanta uis ponderis, quantam ille sustinuit, pendeat et leuibus innixa sit.Ne illud quidem potest dici: extrinsecus esse aliqua retinacula quibus cadere prohibeatur, nec rursus de medio aliquid esse oppositi quod imminens corpus excipiat ac fulciat. Illud etiamnunc nemo dicere audebit, mundum ferri per immensum et cadere quidem, sed non apparere an cadat, quia praecipitatio eius aeterna est, nihil habens nouissimum in quod incurrat.