Adice nunc patentissimos lacus et stagna populis inter se ignotis circumdata et ineluctabiles nauigio paludes, ne ipsis quidem inter se peruias quibus incoluntur; deinde tot fontes, tot capita fluminum subitos et ex occulto amnes uomentia, tot deinde ad tempus collectos torrentium impetus, quorum uires quam repentinae tam breues.Omnis aquarum et intra terram natura faciesque est: illic quoque aliae uasto cursu deferuntur et in praeceps uolutae cadunt, aliae languidiores in uadis refunduntur et leniter ac quiete fluunt; quis autem neget uastis illas receptaculis concipi et cessare multis inertes locis? Non est diu probandum ibi multas aquas esse, unde omnes sunt; neque enim sufficeret tellus ad tot flumina edenda, nisi ex reposito multoque funderet.Si hoc uerum est, necesse est aliquando illic amnis excrescat et relictis ripis uiolentus in obstantia incurrat: sic fiet motus alicuius partis in quam flumen impetum dedit et quam, donec decrescat, uerberabit. Potest fieri ut aliquam regionem riuus affluens exedat ac secum trahat aliquam molem, qua lapsa superposita quatiantur.Iam uero nimis oculis permittit nec ultra illos scit producere animum, qui non credit esse in abdito terrae sinus maris uasti. Nec enim uideo quid prohibeat aut obstet quo minus habeat aliquod etiam in abdito litus et per occultos aditus receptum mare, quod illic quoque tantundem loci teneat aut fortassis hoc amplius quod superiora cum tot animalibus erant diuidenda: abstrusa enim et sine possessore deserta liberius undis uacant.Quas quid uetat illic fluctuare et uentis, quos omne interuallum terrarum et omnis aer creat, impelli? Potest ergo maior solito exorta tempestas aliquam partem terrarum impulsam uehementius commouere. Nam apud nos quoque multa quae procul a mari fuerant subito eius accessu uapulauerunt et uillas in prospectu collocatas fluctus qui longe audiebatur inuasit; illic quoque potest accedere ac recedere pelagus infernum: quorum neutrum fit sine motu superstantium.Non quidem existimo diu te haesitaturum an credas esse subterraneos amnes et mare absconditum: unde enim ista prorepunt, unde ad nos ueniunt, nisi quod origo umoris inclusa est?Age, cum uides interruptum Tigrin in medio itinere siccari et non uniuersum auerti, sed paulatim non apparentibus damnis minui primum, deinde consumi, quo illum putas abire nisi in obscura terrarum, utique cum uideas emergere iterum non minorem eo qui prius fluxerat? Quid, cum uides Alpheon, celebratum poetis, in Achaia mergi et in Sicilia rursus traiecto mari effundere amoenissimum fontem Arethusam?Nescis autem inter opiniones, quibus enarratur Nili aestiua inundatio, et hanc esse, a terra illum erumpere et augeri non supernis aquis sed ex intimo redditis? Ego quidem centuriones duos, quos Nero Caesar, ut aliarum uirtutum ita ueritatis in primis amantissimus, ad inuestigandum caput Nili miserat, audiui narrantes longum illos iter peregisse, cum a rege Aethiopiae instructi auxilio commendatique proximis regibus penetrassent ad ulteriorem.Inde, ut quidam aiebant, peruenimus ad immensas paludes, quarum exitum nec incolae nouerant nec sperare quisquam potest: ita implicatae aquis herbae sunt et aquae nec pediti eluctabiles nec nauigio, quod nisi paruum et unius capax limosa et obsita palus non fert. Ibi, inquit, uidimus duas petras, ex quibus ingens uis fluminis excidebat.Sed siue caput illa siue accessio est Nili, siue tunc nascitur siue in terras ex priore recepta cursu redit, nonne tu credis illam, quicquid est, ex magno terrarum lacu ascendere? Habeant enim oportet pluribus locis sparsum umorem et in uno coactum, ut eructare tanto impetu possint.Ignem causam motus quidam iudicant, imprimis Anaxagoras, qui existimat simili paene ex causa et aera concuti et terram: cum in inferiore parte spiritus crassum aera et in nubes coactum eadem ui qua apud nos quoque nubila frangi solent rupit et ignis ex hoc collisu nubium cursuque elisi aeris emicuit, hic ipse in obuia incurrit exitum quaerens ac diuellit repugnantia, donec per angustum aut nactus est uiam exeundi ad caelum aut ui et iniuria fecit.Alii in igne causam quidam esse, sed non ob hoc iudicant, sed quia pluribus obrutus locis ardeat et proxima quaeque consumat; quae si quando exesa ceciderint, tunc sequi motum earum partium quae subiectis adminiculis destitutae labant, donec corruerunt nullo occurrente quod onus exciperet; tunc chasmata, tunc hiatus uasti aperiuntur aut, cum diu dubitauerunt, super ea se quae supersunt stantque componunt.Hoc apud nos quoque uidemus accidere, quotiens incendio laborat pars ciuitatis: cum exustae trabes sunt aut corrupta quae superioribus firmamentum dabant, tunc diu agitata fastigia concidunt et tam diu deferuntur atque incerta sunt, donec in solido resederunt.