quamdiu illi facilis et liber est alueus, primas quasque aquas explicat; ubi saxa manu uel casu illata repressere uenientem, tunc impetum mora quaerit et, quo plura opposita sunt, plus inuenit uirium: omnis enim illa unda, quae a tergo superuenit et in se crescit, cum onus suum sustinere non potuit, uim ruina parat et prona cum ipsis quae obiacebant fugit. Idem spiritu fit, qui quo ualentior agiliorque est, citius eripitur et uehementius saeptum omne disturbat: ex quo motus fit, scilicet eius partis sub qua pugnatum est.Quod dicitur uerum esse et illo probatur: saepe, cum terrae motus fuit, si modo pars eius aliqua disrupta est, inde uentus per multos dies fluxit, ut traditur factum eo motu quo Chalcis laborauit: quod apud Asclepiodotum inuenies, auditorem Posidonii, in his ipsis quaestionum naturalium causis. Inuenies et apud alios auctores hiasse uno loto terram et inde non exiguo tempore spirasse uentum, qui scilicet illud iter ipse sibi fecerat per quod ferebatur.Maxima ergo causa est propter quam terra moueatur spiritus natura citus et locum e loto mutans. Hic quamdiu non impellitur et in uacanti spatio latet, iacet innoxius nec circum iectis molestus est;ubi illum extrinsecus superueniens causa sollicite compellitque et in artum agit, si licet adhuc, cedit tantum et uagatur: ubi erepta discedendi facultas est et undique obsistitur, tunc "magno cum murmure montis circum claustra" fremit, quae diu pulsata conuellit ac iactat, eo acrior quo cum mora ualentiore luctatus est.Deinde cum circa perlustrauit omne quo tenebatur, nec potuit euadere, inde, quo maxime impactus est, resilit et aut per occulta diuiditur ipso terrae motu raritate facta, aut per nouum uulnus emicuit: ita eius non potest uis tanta cohiberi nec uentum tenet ulla compages. Soluit enim quodcumque uinculum et onus omne fert secum infususque per minima laxamentum sibi parat et indomita naturae potentia liberat se, utique cum concitatus sibi ius suum uindicat.Spiritus ueto inuicta res est: nihil erit quod "luctantes uentos tempestatesque sonoras imperio premat ac uinclis et carcere frenet."Sine dubio poetae hunc uoluerunt uideri carcerem in quo sub terra clausi laterent, sed hoc non intellexerunt, nec id quod clausum est esse adhuc uentum nec id quod uentus est posse iam claudi. Nam quod in clauso est quiescit et aeris statio est; omnis in fuga uentus est.Etiamnunc et illud accedit his argumentis per quod appareat motum effici spiritu, quod corpora quoque nostra non aliter tremunt quam si spiritum aliqua causa perturbat, cum timore contractus est, cum senectute languescit et uenis torpentibus marcet, cum frigore inhibetur aut sub accessionem cursu suo deicitur.Nam quamdiu sine iniuria perfluit et ex more procedit, nullus est tremor corpori: cum aliquid occurrit quod inhibeat eius officium, tunc parum potens in perferendis his quae integer tulerat, deficiens concutit quicquid suo uigore tendebat.Metrodorum Chium, quia necesse est, audiamus, quod uult sententiae loco dicentem. Non enim permitto mihi ne eas quidem opiniones praeterire quas improbo, cum satius sit omnium copiam fieri et quae improbamus damnare potius quam praeterire.Quid ergo dicit? Quomodo, cum in dolio cantatur, uox illa per totum cum quadam discussione percurrit ac resonat et tam leuiter mota tamen circumit non sine tactu eius tumultuque quo inclusa est, sic speluncarum sub terra pendentium uastitas habet aera suum, quem, simul alius superne incidens percussit, agitat, non aliter quam illa, de quibus paulo ante rettuli, inania indito clamore sonuerunt.Ueniamus nunc ad eos qui omnia ista quae rettuli in causa esse dixerunt aut ex his plura. Democritus plura putat. Ait enim motum aliquando spiritu fieri, aliquando aqua, aliquando utroque, et id hoc modo prosequitur. Aliqua pars terrae concaua est; in hanc aquae magna uis confluit. Ex hac est aliquid tenue et ceteris liquidius. Hoc, cum superueniente grauitate reiectum est, illiditur terris et illas mouet, nec enim fluctuari potest sine motu eius in quod impingitur.Etiamnunc quomodo de spiritu dicebamus, de aqua quoque dicendum est. Ubi in unum locum congesta est et capere se desiit, aliquo incumbit et primo uiam pondere aperit, deinde impetu; nec enim exire nisi per deuexum potest diu inclusa nec in directum cadere moderate aut sine concussione eorum per quae uel in quae cadit.Si uero, cum iam rapi coepit, aliquo loco substitit et illa uis fluminis in se reuoluta est, in continentem terram repellitur et illam, qua parte maxime pendet, exagitat. Praeterea aliquando madefacta tellus liquore penitus accepto altius sedit et fundus ipse uitiatur: tunc ea pars premitur in quam maxime aquarum uergentium pondus inclinat.